# Insectorum theatrum 145.5-7

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 145.5 to 145.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/145.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/145.5

& loclem Prophetam, varias Bruchorum species recenset, alios fulvi, alios flavi, alios grisei coloris. Quinetiam ex vermiculo albicante in rore spumoso (qui Maio mense herbis inhaeret) voluere quoddam & viride animalculum progignitur, forma locustam referens omnium minimam. Saltat & à saltu volat, ideoque locustellam dicere non timeo. Angli spumeam illam materiam Wood seare vocant; quasi diceres, silvarum tabem: Germani cuculi salivam esse autumant. Quâ vero forma fuerit μελερεῖς Suidae, μολακρὶ Coelij, μαληκρις Nicandri, βρέττανα, ἄχηρος, πεταλὶς, ἄρπας, θολακοτρὸξ Hesychij, παννοψ Aristophanis, μέσταξ Eustathij, ἄλιγος ο πυκλὶς Phavorini, Ludolochra Isidori, equidem ignoro, atque illum Oedipum audirem, qui earum naturas & usus enuclearet. Quod autem Marcellus affirmat esse locustas quae duabus tantum alis utuntur, & Willichius nonnullis 6. tribuit; sane vel illas descripsisse oportuisset, vel rem fide majorem tacuisse. Eò etiam turpiter est lapsus, quòd Regem ipsis assignat & Monarchiam. Fortè inter minorum turmas unam è majoribus invenit, & ex magnitudine praecellenti regem salutavit. Sed negat Salomon (Philosophorum, imò quidem sophorum facilè princeps) eas Monarchiae patientes esse, & populari tantum statui formicarum more subjectas memorat. Quo modo Deus per haec levia animalcula Parrhonis sive Pharaonis Regis contumaciam atque ηρικαρδίαν castigavit, ex decimo Exodi satis patet; & in Templis, imo quidem trivijs decantatum est. Anno ante Christum natum 170. pascua ferè omnia veluti nubibus locustarum cooperta, & centum ab eo annis circa Capuam ingens earum vis totum agrum implevit. Iulius Obsequens. Anno post Christum 181.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
