Latin
146
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 146-3
Unproofread scanNot analysed yet
virgineo 455. 874. 1337. 1353. 1374. miserè depopulata, cives suos inedia undique absumptos, pesteque sequente ablatos plurimos, imo tertiam aliquando virorum partem amisit. Erant autem illae plerumque senis alis, &ab oriente eò delatae. Tandem verò in mare Britannicum sublatae ventorum vi, fluctibus obruebantur. Sed aestu Oceani in littus rejectae aërem infecerunt, pestemque anteacta fame non minus saevam intulerunt. Otho Frisingensis. Quinetiam anno 1476. totam ferè Poloniam vastarunt. Anno 1536. in eam Sarmatiae partem quam recentiores Podoliam vocant, ventorum impetu ex Ponto Euxino, innumerabilia locustarum agmina ferebantur: quae militari ordine castra mutantes, omnem agrum in quo stationes diurnas nocturnasve facerent, exederunt. Hae insuetae magnitudinis primum alis carebant, deinde alis excrescentibus pro arbitrio volabant, atque arbores ipsas, quid dicam? folijs &floribus? imo ferè corticibus denudabant. Postea per Germaniam errantes, ad Mediolanensem usque agrum iter caeperunt, eoque depasto, in Poloniam &Silesiam revertebantur. Tandem mense Novembri (tam diu enim vixerant) ut frigoris vi tabefactae maximum faetorem excitarunt, &nisi suibus a prisque sylvestribus pabulo fuissent, non minùs peste gravissimâ, quàm fame tam Germanos quàm Italos affecissent. Anno 1543. Locustae Misniae &Marchiae provincijs maximo damno fuerunt: quo tempore in Lucano agro tam frequentes convenerant, ut glomeratae cubiti altitudinem excederent. Iacobus Ekcelius. Anno 1553. quantam locustarum agmina agris Arelatensibus jacturam inferrent, cuique notum est. Dum item haec scriberemus; accepimus Hispanos ingenti Locustarum numero ex Africa delatarum fuisse afflictos. Volabant enim cohortium instar per nubes, atque aërem densabant. Populus vero illis conspectis campanas pulsare, bombardis intonare, buccinis terrere, aeneis nasis tinnire, arenas projicere, omnia denique tentare quibus abigi possent.