# Insectorum theatrum 147.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 147.1 to 147.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/147.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/147.1

Sed eventus voto non respondit: tandemque inutili labori supersedentes, prae fame & putredine passim intereunt: ut ipsi nobis nautae & gubernatores (qui vix illam calamitatem effugerant) authores sunt Eutropius libro 4. mentionem facit grandissimarum locustarum, quae non procul ab agro Romanorum maxima cum intuentium admiratione & stupore fuerant conspectae, inquilinis adeo formidabiles & voraces, ut illarum solo contuitu inhorrescerent. Hinc igitur colligere debemus, haec animalcula non minimum inter Dei copias & exercitus locum tenere; edita esse, quum peccata hominum puniret, legisque suae contemptum vindicaret. Caeterùm ut justitia ipsius admirabilis, ita in summa severitate misericordiam deesse non patitur. Nam cum varias gentes locustae ad inopiam & famem adegerant, & quo vescerentur non haberent, subitò illae omnes occiderunt, & genti quam afflixerant cibo fuerunt Etenim calidiorum regionum incolae (quos potissimum frugibus spoliant ut Aethiopes, Tagetenses, Parthi, Arabes, Lybij, Mellenses, Zemenses Darienenses, Afri, praeterea qui Leptin incolunt, Azanughi, Senegenses & Mauritani aliquot, maximâ ex parte ijs vescuntur, earumque ova in delicijs habent. Alij autem sic parant: Primum in loco concavo & spacioso fumum magnum excitant, quo inter volandum locustae impeditae cadere coguntur; tum captas sale & sole et etiam fumo exsiccant, ac in massulas formatas pro annuo alimento (quemadmodum nos pisces) servant: non illas tantum quae longa habent crura, sed etiam Attelabos, Asellos, Asiracos, omniaque fere locustarum genera: ut ex Dioscoride, Strabone, Plinio, Solino, Agatharside, Plutarcho, Auicenna, Posidonio, Leone & Dionysio Afris, Aeliano, Diodoro Siculo, Aloysio, Cadmusto, Agricola, & navi gationum centurijs legere possimus; unde ἀκριδοφάγοι. Verum utcunque illas in gratissimis cibis isti haberent, Graeci tamen inter viliora edulia numerabant. Si Aristophani, & Plutarcho in Sympos. credendum, ubi agricolarum mensae columen, locustas appellat. Ioannem Baptistam ijs sylvestri melle commixtis vitam sustentasse, D. Mattheus 3. capite recenset: atque quatuor ipsarum genera Deus munda esse voluit, populoque Israelitico ijs vesci permisit. Qui plura cupit de locustarum in cibis usu, venerandi Bezae doctissimas annotationes in Matthęum legat. Veneno carent: Attamen qui ijs cibantur non sunt longaevi & quadragesimum annum rarò attingunt, imo juvenes frequenter pereunt, ut Diodorus Siculus. Agatharsis atque Strabo notarunt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
