Latin
147.5 to 147.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 147.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Non nocent (inquit D. Ambrosius) locustae vel hominibus vel frugibus per se, sed illos alunt, &frugibus non vescuntur nisi signum acceperint divinae praeceptionis. Eo vero dato enecant homines, depopulantur terras iraeque caelestis ultionem exequuntur. Mantis (quod diximus) iter monstrat erranti; Ophiomacus serpentes jugulat; omnes locustę ver indicant (quo quid nobis acceptius?) &si nimiâ multitudine famem praesagiant, ea ipso nos ad poenitentiam &preces suaviter invitant. Eâ inter sese vivunt concordiâ ut Rege vel Imperatore opus non sit: volitant enim (uti Salomon 30. Proverbiorum scribit) conjunctim sine rege, &concordiam invicem observant; unde &illud de Ecclesia dictum: Custodes tui quasi locustae, &parvuli tui quasi locusta Locustarum: id est, non numero solum permulti, sed animorum consensu conspirantes &confirmati. Quod vero medicos usus attinet, neque ijs destituuntur locustae. Nam suffitae stranguriae, praesertim mulierum, medentur. Dioscorid. panis cum locustarum carne comesus calculosos adjuvat: unguium scabriciem tollunt Locustae frixae. Crura locustarum cum sevo hircino trita, lepras sanant. Plinius. Mantes strumis auxiliantur. Aselli exiccati, &ex vino poti, contra scorpij ictum maxime prosunt. Attelabi apum, vesparum, crabronumque ictus &sanguisugarum vulnera percurant. Dioscorid. Eupor. 1.