# Insectorum theatrum 147.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 147.5 to 147.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/147.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/147.5

Non nocent (inquit D. Ambrosius) locustae vel hominibus vel frugibus per se, sed illos alunt, & frugibus non vescuntur nisi signum acceperint divinae praeceptionis. Eo vero dato enecant homines, depopulantur terras iraeque caelestis ultionem exequuntur. Mantis (quod diximus) iter monstrat erranti; Ophiomacus serpentes jugulat; omnes locustę ver indicant (quo quid nobis acceptius?) & si nimiâ multitudine famem praesagiant, ea ipso nos ad poenitentiam & preces suaviter invitant. Eâ inter sese vivunt concordiâ ut Rege vel Imperatore opus non sit: volitant enim (uti Salomon 30. Proverbiorum scribit) conjunctim sine rege, & concordiam invicem observant; unde & illud de Ecclesia dictum: Custodes tui quasi locustae, & parvuli tui quasi locusta Locustarum: id est, non numero solum permulti, sed animorum consensu conspirantes & confirmati. Quod vero medicos usus attinet, neque ijs destituuntur locustae. Nam suffitae stranguriae, praesertim mulierum, medentur. Dioscorid. panis cum locustarum carne comesus calculosos adjuvat: unguium scabriciem tollunt Locustae frixae. Crura locustarum cum sevo hircino trita, lepras sanant. Plinius. Mantes strumis auxiliantur. Aselli exiccati, & ex vino poti, contra scorpij ictum maxime prosunt. Attelabi apum, vesparum, crabronumque ictus & sanguisugarum vulnera percurant. Dioscorid. Eupor. 1.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
