# Insectorum theatrum 148.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 148.5 to 148.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/148.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/148.5

Curruum quoque militarium hic copia non obesset, frequenti enim & perpeti rotatione citissimè ova attererent: laudarem quoque aratri usum, quo terra effossa subverteretur, & locustarum veluti nidi proscinderentur. Sunt qui campanarum, tubarum, tympanorum, & bombardarum sonitu illo Salmoneo atque terrifico adultiores locustas attonitas reddere consulunt: quidam magnis à multitudine hominum clamoribus posse fugari autumant, ac si vel aëris fragore concuti possent, vel horrendos illos clamores (quod quidem absurdè somniant) audirent. Alij in pratis fossas profundiores faciunt, & crepitaculis quibusdam aërem vibrantibus locustas meticulosiores redittas sensim eò abivel ruderibus gunt; in quas ubi sese contulerint, subito vel terra obruuntur, injectis cooperiuntur atque exanimantur: alij garo ex locustis facto ita captas asserunt, quo statim somno gravissimo sepultae, postea sponte intereunt. His artibus Valeriola locustas agrum Arelatensem vexantes viginti dierum spacio interfectas fuisse author est. In Syria militari ordine eas expugnant: in Lemno insula singuli milites certam locustarum mensuram magistratui per singulos dies afferre tenentur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
