# Insectorum theatrum 149.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 149.5 to 149.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/149.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/149.5

37. cap. 9. dementiae insignis & vanitatis infandae redarguerit, non vos illis morabor. Peucerus lib. de divinationum generibus prodidit Romanos veri Dei cognitione nondum eruditos, quotiescunque locustarum agmina conspicerent, jejunijs, moerore, sacrificijs, omnibusque modis ad placandas Deorum iras usos fuisse, & Iovem Apotropaeum paulo diligentiùs coluisse. Eudoxus ait, Galatas orientales simili tempestate continuis precibus Avium ad Deum accedere, eumque saepius rogare, ut agros suos locustis inundantes servare velit immunes. Quae nos Christianos monere debent veri Dei Orgijs initiatos, vero illo lumine instructos, certissimum locustarum nocentium abigendarum remedium esse Numinis invocationem, cum vera poenitentia & pietate simulationis nesciâ conjunctam. Absque quibus fuerit, nae vires, virtutesque nostri ingenij omnes concidunt, neque instrumenta contra ipsas omnia quicquam valebunt: valdè enim probo illam sententiam: Deo destituta remedia similia sunt hominum otiosorum: ipso verò placato, & remedium animante, reveratum remedia dici debent. CAP. XVII. De Cicadis & Gryllis. Mnium Insectorum quę sonum stridulum emittunt, Cicada primum sibi locum vendicat, & magno quidem jure.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
