# Insectorum theatrum 15.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 15.1 to 15.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/15.1

Inter milites Palestinos Goliam Deus (gigantem hominis) erexit: sed cum pastorculi unius fundulâ prostratum voluit. Inter nautas Hispanorum, proceritate corporis quot praevalent? cedunt tamen omnes pusillo Anglorum Draguo, & tridentem ipsi Neptunus quodammodo submittit. Magna est quercus, & in robur immensum crescit; sed Deus ipsam ex animat pumilis hederae complexu, ne quando per virtutem & vires superbiret. Valeant igitur tumidi magnorum animalium aestimatores, quorum ego ut in mole Deum agnosco, ita in Parvulorum historia magis video. Plus enim hîc prudentiae, sagacitatis, artis, ingenij, & cujusdam non obscurae divinitatis. Naturam, ordinariam Dei manum, laudare velis? Vnde magis quàm ab Insectis petas exordium? ubi tot enim sensus collocavit in Culice? ubi visum in eo praetendit, (inquit Plinius:) ubi odoratum inseruit? quâ subtilitate pennas annexuit? quantâ arte praelongavit pedum cruscula, disposuit jejunam ventris caveam, & avidam sanguinis humani sitim eò accendit? atque ut rostelli cerni nequit exilitas, ita ipsum reciprocâ geminavit arte, ut fodiendo acuminatum pariter, sorbendoque fistulosum esset. Mitto Insectorum admirabilem illam πολυποικιλίαν, venustatem, faecunditatem; quae ζωοποιs Naturae divitias majoribus Theatris laudant, & ubertatem quandam ejus inexhaustam nobis commendant. Homines si videas, illorum uti corporum vitia ferè omnia (ut fusiùs in historia patebit) auferunt, ita adferunt menti varia virtutum exempla, quibus improbas alioquin animas instruant atque erudiant. Quare Salomon, verae sapientiae inter mortales facilè princeps, ad Formicae myrmecium inertes relegat, ad Cicadae cohortes tumultuosos dimandat, ad domestici aranei contemplationem mortales inci. tat, ut ex Insectorum schola virtutem hauriamus, & ad Dei potentiam oculos, nimium ab eo alienatos, saepiùs vertamus. Agedum, inquit Tertullianus, confidis tuis viribus, mi homo, & Deo diffidis? Atqui attendas tantam vel minimis ipsius creaturis vim inesse, quantam nec tu ipse perferre, nec proferre unquam valueris. Imitare, si potes, subtilitatem aranei, sustine phalangij morsum, pediculorum veluti illuviem vitato, culicem gutturi inhaerentem eximito, ad cimicis pulicisque iracundioris morsum dormito, ab erucis arbores illaesas servato; Curculionem, Teredinem, Thripas atque Ipas arceto. Quare ut in hoc spectatiore Insectorum artificio, numen suum majus ostendit Deus, ita miscricordia ejus insignis eò illucet, quòd nullus fere nascatur animi corporisue morbus, quin medicinam petamus ex hoc penu, & utriusque valetudinem sanemus.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
