Latin
15.5 to 15.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 15.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nutriendis, saginandis, curandisque nonnullis, alijs animalibus, si conferre illa homines negarent; Neptunij, acrijque cives pro loquerentur, ipsaque herbis vescentia bruta clarè dicerent. Quare utcunque πᾶν τὸ δυσέρικτον καὶ καινὸν παρὸ τοῖς πολλοῖς ἐνδίαβλητον ἔλει φύσιν, atque hoc propterea opus curiositatis, Ostentationis, Inutilitatis per indoctorum ignaviam vel malevolorum proterviam alligetur, Attamen hîc tenui rerum sub imagine, multum Naturae fatique subest, &grandis origo. Hortor igitur summos illos viros, de Insectorum historiâ, tam rerum, quàm iconum communicatione, optimè meritos (quos in exordio nominavi) ut quâ humanitate, Pennio mihique hactenus adfuerint, eâdem in augendo hoc opere quotidie pergant: sic enim verè aestimabuntur, quod audiunt, ἰατῶν παιδὲς, Deique &Naturae gloriam amplißimè efferent. Cui si ego tantum, quantum certae mortalium utilitati consuluisse videar hoc opere; de Zoilo manum haud verterim: neque enim placere omnibus unquam studui, &nihilominus rerum omnium creatori gratitudinis aliquam partem offerre, semper contendi.