Latin
150.1 to 150.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 150.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam sonum &argu tum &musicum sole exaestuante edit, &rore vitam sustentans saBvoc tis arboribusque non nocet. Apud Graecos pro regionum varietate diversa sortitur nomina. Passim &generaliter τετῆς, Eleis βάύακος, Side tis ζειγάρ, Cretensibus (Bellonio teste) μφογγον. Suidae popularibus . à diceba tur, quia rorem exugendo vivit: varias item appellationes, sexus, aetas, magitudo, atque cantio illis attribuit. Nam faemina non vocalis Aeliano κερκά, quae &καλαμοια Stephano μὸρωνοῦσαι. Eustathius non cicadam sed cicadae simile a nimal credit. Sic etiam Athenaeus lib. 4. ex Speusippo: κερκώστη ζωον ὅμοιον τέττιγι γὰ τρυγωνία, simile cicadae aut parvo turturi. Sanè Lyae verba illa ex Alexide in Thrasone Athenaei citata, (σῦδὲ ἔγων πώπο τʼ ἔδον οὔτε κερκώπὴν γύναι, οὗ κιτταν, οὐ ἄνδον ὀτιττιγαὺ τρυγν) fidem faciunt amplissimam, &vocalem fuisse Cercopam, &à Cidarum gente alienam; nisi forte ut marem faeminamque turturem voluptatis gratiâ caveis includerent Graeci, ita etiam masculo Cicadae cercopam faeminam adjunctam fuisse statuemus; neque enim tantum cantus gratiâ eas cum picis atque philomelis alebant, sed etiam ut mutuas maris faeminaeque amplexus, amores, veneres conspicerent. Adde etiam Cercopam Athenaeum λαλέστεραν vocare, tantum ab est, ut viro suo omnes canendi obstrependique vices, praeter faeminarum morem, attribuat. Dicitur aetate provectiore cicada τέττιξ, novitia vero &tenella κίκκος &κίλλος ut Hesychius notat. Parvae cicadae (quas Gaza Cicadastras, nos Cicadulas vocamus) a Graecis καλανίδαι atque κερυνῆτα dicuntur; ut mirer hanc significationem à Stephano praetermissam. καλαμεῖον substantivè positum, cicadam minimam significat, authore Eustathio. τεττιγόνια cicadastras item significant, ut apud Coelium legimus Quamvis Eustathius animalcula ea esse contendit cicadis similia, atque alibi feminas cicadarum vocat. Has Aelius Dyonisius à τιττίζεν nuncupatas voluit: ἐγκέλαδον sive vocales &obstreperae Cicadae sunt ἀλέτα, sive mares: dulcisoni illi quidem, &plectro quasi Thebaico modulantes. Mutae autem &agrestiores cicadae πγάλοοι appellantur a silentio, atque ἀκάνθιοι. Arabicè Gituole &Cicuale, &Velderetrich, &Robiche. Sylvat. Cicara barbarorum nomen est, à Latino vel Hispanico corrupto. Italicè Ligallo, Cicara, &alicubi Lazenzala. Hispanice Cignatregas &Cigarre.