# Insectorum theatrum 154.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 154.1 to 154.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/154.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/154.1

Adde etiam mulieres (si Hippocratis judicio steterimus) calore viros superare; vel si aliter se habeant; tamen faemellas cicadas maribus calidiores esse fateri oportet, quia sub septo transverso non sunt dividuae; mares autem in illo loco (nisi membranula illa de qua diximus obesset) omnino perflatiles videntur. Voluit sanè natura per vocem cicadarum faeminis negatam, nostras illud docere: ὅστον γύναξικότμον ἡ σιγη ρέρει. Canere primum incipiunt sub finem veris, sole meridiem praetervecto, & fortassis in calidis regionibus citiùs, ubi arbusta rariùs consita, ibi & faeliciùs degunt, & lubentius concinunt. Sunt enim omnium animalium minus melancholicae, & propterea non solum viridem hilaremque locum, sed apricum etiam affectant. Imo non omnino inveniuntur ijs locis, quibus vel omnino arbores desunt, vel nimiae & umbrosae conspiciuntur. Hinc fit ut (Aristotele authore) apud Cyrenem nullis in campis cicadas inveneris, cum tamen circa oppidum frequentes audiantur. Loca item frigida vitant, imo ijs vivere non possunt. Oleas amant, quia ob raritatem ramorum foliorumque angustias minus sunt umbrosae. Loca non mutant, ut nec ciconiae, vel saltem perrarò; si verò mutaverint, perpetuùm silent: tantùm valet patriae amor. In Milesia regione (inquit Plinius) rarò videntur. In Cephalenia insula amnis currit, in cujus altera parte copiosae sunt, in altera plane nullae: id quod ego vel nimiae arborum copiae, vel inopiae, vel naturali cuidam soli antipathiae ferrem acceptum: Quemadmodum Hybernia nullum animal nutrit vel generat venenatum. Regnum Neapolitanum ijsdem de causis aversantur; quamvis Maronis magia factum id fuisse meminit Niphus. Timaeus ille Siculae historiae scriptor cicadas in Locrensi agro ex citeriore parte fluvij Helicis λαλιστάτοις memorat: ex altera vero parte Rheginis subdita ἀλωνος facit: non quia Herculis precibus ob somnum impeditum stupent, ut Solinus finxit: sed quia domi lubentiùs gaudent & canunt, more Galli: unde fit, ut Locrenses apud Rheginos non stridant, nec Rheginenses vicissim apud Locrenses; distant tamen fluvij duntaxat interlapsu, quem lapidis uno jactu trajicere possis.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
