# Insectorum theatrum 154.5-8

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 154.5 to 154.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/154.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/154.5

Multum sane ipsas (quae una omnes in se charitates complectitur) movet patria: quum Iudęorum exemplo aliena terra, patriam loqui linquam recusent, patriaque ejecti moriendi potiùs vias, quàm vivendi rationes cogitent atque ineant; usque adeo brevis animae prodigae videntur, natalisque soli studiosae. Hominum ita gaudent consortio, ut nisi agros messorum, itinerantiumve conventu repletos viderint, submissius canant & rariùs; vel potius tacitè tantum in sinu sibi applaudant. Si vero messores compotantes, congarrientes & concinentes (quod meridie plerumque fit) audiverint, tum veluti de lauro certantes vocem elevant, & maximo laterum conatu πολύρωνοι καὶ ὀξύρωνοι adstrident. Quare non immeritò Parasitus ille apud Athenaeum τέττιξ dicebatur, quia natura abstemius, garrulus adeo ferebatur inter prandium, & inter confabulantes vocalissimus esse contendebat. Lepidè cicadarum historiam in Phaedrone Platonis narrat Socrates, struens à meridie non dormiendum ne nos Cicadae derideant: nam diligentiam ipsarum magno praemio affectam ferunt Poëtae. Dicunt enim Cicadas ante Musas homines fuisse, qui natis postea Musis cantum monstrarant; quosdam vero ex ijs musices & cantandi studio adeò delectatos fuisse, ut cibi potusque negligentes imprudenter interirent: quibus Musae in Cicadas transmutatis id (mercedis loco) donarunt, cibi potusque vacuos (etiam sole exaestuante) vivere posse, neque ullo succo nec sanguine indigere. Coeunt & generantur ex ejusdem Coitus & gegeneris animalibus, ut Aristoteles tradidit: masque inserit in saeminam, quae neratio. genitali reciso recipit quod à mare injicitur: pariunt in aruis cessantibus, terram gle ram excavantes particula illâ caudae cavâ asperâ praeacutâ, eodem modo quo Bruchi. Quapropter magna Cicadarum in agro Cyrenensi copia est. Quinetiam in arundinibus, quibus vites eriguntur, nidum faeturae excavant, & in caulibus squillae herbae interdum pariunt. Sed hic faetus facillimè in terram dilabitur. Hoc etiam notatu dignum, quod Hugo Solerius in Aetium scribens affirmat.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
