Latin
155.1 to 155.3
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 155.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cicadas in partu mori, discisso in faetus exitu parentis ventre, (quod nonnulli maximo cum errore de vipera fabulantur:) id quod certè plurimum demiror. Nam ova alba excludunt, non vivum animal, nisi (ut in nitedulis ob imbecilitatem id contingat: ex ovo crescit primum vermiculus, deinde fit ex eo theca, aureliae papilionum similis; quae Tettigometra dicitur (quo tempore esu suavissimae sunt antequam cortex rumpatur,) postmodum circa solstitia noctu exeunt cicadae, ex matrice illa; nigrae protinus, duriusculae, &majusculae. Vbi verò eruperunt, Surculariae surculis, frumentariae frumentis insidunt; &in exitu parum quiddam relinquunt humoris, nec multò post volant, &incipiunt canere. Quod igitur de matris ventre discisso fingit Solerius, id ego de matricibus intelligi debere contenderem. Cicadas cum mulier quaedam teneras aleret, cantus &voluptatis gratiâ: sponte sine maris opera gravidas invenit, si Arist. 1. de hist. anim. fides habenda: verùm cum faeminas omnes natura mutas dixerit, &spontanea haec impregnatio veritatem superet, vel faeminam verba Aristoteli dedisse suspicor, vel ipsum nobis. Alia est Cicadarum generatio, ut apud authores legimus. Nam lutum si non debito tempore effodiatur, Cicadas progignere testatur Paracelsus, atque ante eum Hesichius. Ob hanc causam Plato cicadas homines olim fuisse affirmat ex terra ortos, Musarum verò beneficio in cicadas (μισκότατον γένος) versos. Etiam nunc non alio cibi genere quàm rore vitam sustentantes, &assiduo cantu sese pascentes vivunt. Hanc etiam ob causam Athenienses sunt τεθιγφόροι vocati, quia crinibus aureas cicadas gestabant pro ornamento, atque etiam nobilitatis atque antiquitatis symboio; ut Thucydides in primo Singraphiae testatur, atque Heraclides Ponticus de priscis Atheniensibus. Hujus consuetudinis argumentum praebuit Erythaeus ex terra ut ferunt editus, qui Atheniensium rempub. primus gubernavit, eosque Platonis judicio ἀντόχθονα: deinde mos obtinuit, ut nemo nisi Atticus esset, &Aborigo diceretur, auream cicadam capillis annectere auderet.