# Insectorum theatrum 155.4-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 155.4 to 155.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/155.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/155.4

Huic opinioni Aristophanes, & ejus etiam Scholiastes assentiuntur. Isidorus cuculi salivam cicadas gignere non recte affirmat, verùm Locustellas gignere manifestum est. Cicadas veterem pellem sive senectutem per aestatem exuere Lucretius lib. 4. testatur his verbis: Cum veteres ponunt tunicas aestate cicadae: eamque ob causam ab Hesichio γυμνότερος τέτιξ vocatur: quibus quidem minimè fidem dedissem, nisi hujus pellis ejectam iconem in procinctu habuissem. Ante coitum mares gustu suaviores sunt, post coitum vero faeminae; quippe quae ova candida & gustu gratissima habeant. Parthi, ut Plinius scribit, & reliquae ad orientem gentes, cicadis vescuntur; non solum nutritionis gratiâ, verùm etiam ut venas aperiant, languentemque appetitum citius excitent: id quod Athaeneus lib. 4. & Natalis de Comitibus disertè affirmant. Hinc Aristophanes in Anagyro deos item Cicadis vesci ex Theocrito scripsit, ubi eos per iram appetitu caruisse somniaret. Vidi ego (inquit Aelianus lib. 12. cap. 6.) qui connexas cicadas ad cibum venderent hominibus; animalium scilicet voracissima jejunissima vendebant, ne quid exquisitissimis ipsorum epulis deesset. Dioscor. assatas cicadas mandendas praebuit & vesicae doloribus prodesse scribit. Quidam (inquit Galenus) cicadis siccis ad colicos affectus utuntur; dant cum paribus numero piperis granis tres quinque aut septem; tam videlicet remittente quàm etiam urgente paroxysmo. Trallianus in calculo, exiccatas, contritas, alis, ac pedibus prius abjectis, in balneo exhibere cum mulso aut condito jubet. Aegineta etiam exiccatas nephriticis exhibet, atque in morbo renali compositionem diatettigon vocatam instituit: similem omnino antidotum Myrepsus praescripsit, sed omnes pedes capitaque tanquam supervacanea membra rejecerunt. Luminaris author electuarium ex Nicolao transcripsit hujusmodi. R. Cicadarum pedibus capiteque abstractis unc. 2. milij solis, sem.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
