# Insectorum theatrum 156.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 156.1 to 156.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/156.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/156.1

saxifrag. ana. unc. unam, piperis, galangae, cinamomi, ana drach. 2. ligni aloes drachi semis, mellis, qu. s. Nicolaus Cicadas alis, pedibus, capitibusque abjectis, urit, terit, atque excipit melle attico, datque ad fabae magnitudinem cum vini mensura. Aetius cicadas tres tritas ex vino exhibet. Quidam ad urinam provocandam pro cantharidibus cicadas substituunt, nec meo judicio sine ratione; nam & securiùs exhibentur, & citius tam hoc in morbo quàm in languida venere operantur. Antidotus ex cicadis καὶ τοῦ ζενορύλλη ad renum calculum à Nono medico praescribitur. Aretaeus de vesicae remedijs haec verba de cicadis habet: Vtilissimum vesicae remedium cicadae suo tempore pro cibo exhibitae. 1. mares ante coitum, faeminae post, ut ex Arist. patet: extra tempus verò aridae & tritae cum aqua & radicis nardi paxillo elixentur: in ijsdem quoque loco balnei ad vesicae laxamentum aeger desideat. Nec desunt in recentioribus qui cicadas oleo impositas Soli exponunt, & cum Scorpionum oleo com niscent, ac pubem, interfaeminium, testiculos, aliasque vicinas partes, ad dolores vesicae inungunt. Arnaldus in Breviarij lib. 2 cap. 20. & 32. in Coli dolore & Ileo puluerem Cicadarum commendat, atque etiam ad calculum ejiciendum, Si mediae cicadae puluis cum sanguine hircino vel cum vino diuretico propinetur. Lanfrancus ad frangendum calculum cicadarum spodium ex aqua raphani vel cicerum decocto sumptum magni facit. Quinetiam segnes torpentesque jam ocio pueros ad venatum provocant. Cujus meminit Theocritus Idyllio primo his verbis, αύταρ ἐγʼ ἀνθερίκεσσι καλὰν πλεξει ἀκριδοθῆραν χοίνω ἐραρμώτδων. Neque solum gratę sunt in cibo atque in medicinis utiles hominibus, sed aves pascunt nonnullas atque inescant. Pueri enim Cretenses (teste Bellonio) hamum in Cicada sepeliunt; eam filo alligatam in aërem projiciunt. Cicadae gratiâ Merops advolat, & cum esca hamum unà deglutit, quo conspecto fisum attrahunt pueri, atque ita aëriam piscaturam non absque lucro exercent. Cicadae item in fine veris multiplicatae annum morbiferum significant, non quod ipsae putredinem excitant, sed quia illarum copia putridae materię abuncantiam planè demonstrat. Saepius enim illarum adventus cantusque bonum rerum statum portendit, uti Theocritus cecinit; καὶ τέπτιγες ὤδε λάλεονται. Niphus anno cicadarum parco annonae caritatem praesagit, rerumque omnium inopiam. Quod vero Io. Langius, (multae lectionis doctrinaeque philosophus, & medicus unà celeberrimus) Cicadas lib. 2. Epist.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
