Latin
156.5 to 156.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 156.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
instar Bruchi fruges &pabula per Germaniam exedisse memorat, Idemque Stumfius in Helvetia factum, &Lycosthenes lib. prodig. Graecaque Epigrammata affirmant: sanè (nisi locustam pro cicada intelligerent,) merum mirum ostendunt, &quod (salvâ virorum tantorum aestimatione) credere nolimus, carent quippe dentibus &excrementum (ut diximus) non emittunt, sed rore tantum vescuntur &intumescunt. Praeterea licet omnem perreptavi Helvetiam, eaque diligentia cicadam quaesivi, quâ acum solent, nullibi tamen eam vidi, ut nec in Anglia vel in Germania. Ideo tam ipsos, quàm Albertum Vincentium, &Guillerinum de Conchis, per Locustas vel Bruchos deceptos fuisse autumo, dum illos Cicadas esse vulgari quidem errore temerè crederent. Qui plura de ipsarum natura vel usu cupiunt, consulant Graecorum Latinorumque Epigrammatum authores, partim earum laudes, partim vituperia pro suo quemque marte &arte plurimis canentes. Aegyptij per Cicadam pictam hominem mysticum &sacris initiatum notarunt. Novi Hieroglyphi eas nonnunquam musicos, nonnunquam garrulos significare frivolè contendunt. Vtcunque fuerit, rectè de semet ipsa Cicada cecinit meo judicio.