# Insectorum theatrum 157

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/157

Sim licet insecti genus exiguum atque minutum, Magna tamen parvis gratia rebus inest. Post Cicadam Gryllus proximum locum vendicat, tum quòd eam forma, demptis alis, nonnihil refert, tum quòd cantu proximè accedit. Calepinus Graece γρύλλον dictum affirmat, sed authorem non citat, imo nequit. Alij à clamore arguto, & procellarum aemulo, sic eum vocari putant (in quorum numero est Isidorus) qui gryllismus dicitur. Ab Hadriano Iunio propter soni stridorem ἀχτὶ dicitur. Sed minus recte; cum hanc Locustam esse majorem ex Aristotele probaverim. Freigius natural. quaest. lib. ex Plinio Tryxalidem vocat. Verùm quum τευξαλι, sit insectum impenne, utcunque sono conveniunt, formam tamen & speciem Grylli non habet. Latinè item Gryllus dicitur. Gallice un Gryllon, Crinon. Arabice Sarsir (si Bellunensi credimus.) Barbaris Gerad. Avicennae Algiedgied. Polonis Swierc. Hungaris Oszifereg. Germanis ein grill, ein Heyme. In agro Argentinensi (à mense quo cantillat Brach uogle. Illyricè Swiertz, Czwrezick. Italicè & Hispanice Gryllo. Anglis Cricket. Belgis Crekel, Nachterekel. Gryllus autem vel campestris est, vel domesticus: utrosque Plinius ad Scarabeorum genera retulit minus propriè, quùm alas elytro tectas non habeant, sed omninò membraneas; licet exteriores densiores longè quàm quae subtùs latent. Calepinus post remo natus, genus locustarum facit, parili errore Niphus in Arist. hist. 5. 28. & 29. locustas terrestres, & Bruchos, Gryllos vocat; ut etiam Albertus per imperitiam cicadas. Campestrium alij sunt mares, alii faeminae. Mascicadae magnitudinem propè attingit, sed corpore paulo longiore, colore subnigricante; caput pro corporis ratione magnum; oculi grandes exerti, frons antennata, sed articulis carent antennae, & huc illuc tamen facilè, moventur. Sex item pedes obtinuit corpori concolores, & postremos longissimos ad saltum vegetiorem: antrorsum & retrorsum (quod singulis commune est Gryllis) incedit. Alae quasi leviter insculptae & incurvae, totum poenè corpus tegentes; cauda illi bifurca, moles corporis minor atque faeminae. Haec vero ventriosior, inamaenum quendam exprimit virorem: oculis herbaceis, antennis rubentibus, cauda tridentis aemula, & magnitudine corporis à mare dissita. Per aestatem in campis reperiuntur, ibique terram excavantes manent atque nidificant. Hyeme vero leniore latitant, saeviore pereunt in cavernis, quos sine cuniculariorum arte fodisse videantur. Alarum attritu sonum illum edunt perstridulum, teste Plinio: & sane alis eorum avulsis attritisque lacobus noster Garrettus Pharmacopoeus diligentissimus eundem sonum rectè imitando assecutus est: ut mirer doctissimum Scaligerum id cui nescio folliculo & fistulae in cava alui parte collocatis; Sabinum verò, dentium collisioni acceptum tulisse: quod Plinius etiam non rectè byG de locustis scripsit.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
