# Insectorum theatrum 158.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 158.5 to 158.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/158.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/158.5

Iulio & Angusto mensibus volat, nec tamen longè nec diu; sed volatu undoso, (pici Martij instar) nunc ascendendo alis dilatatis, nunc complicatis vicissim descendendo. Caudam habet bifurcatam. Faemina major est & longiori aluo, alis 4. volat, quarum externae breviores, internae arctiores simul & longiores. Caudae extremitas in tres quoque sive setas, sive spinas mavis, dividitur. Volant utriusque sexus, saltantque & celeriter satis currunt: spumam juris Zythique avide liguriunt, vescunturque sanie & liquore carnium. De hoc insecto Albertus lib. 4. cap. 7. sic scribit: Gryllus qui noctu cantat, non videtur os habere; (ut arvenses) sed invenitur in capite ejus longum membrum linguae simile, & nascitur super exteriorem cal psius partem, & pars illa non est fissa, sicut finduntur ora animalium: nec invenitur aliqua superfluitas in ventre ejus omnino, licet vescitur humiditatibus carnium & brodiorum pingui, ad quae sive effusa sive reservata, noctu accurrit. Imo licet panem quoque depascit, superfluitatum tamen expers, & ventre semper jejuno perhibetur. Grylli non solum homines labore fessos cantu recreant, sed etiam medicam syluam adaugent, morbosque abigunt.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
