Latin
159.5 to 159.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 159.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quâ enim catervatim volat ac segetes erodit, locusta videatur; forma tamen ad cicadam proxime accedit. Mira sane hujus bestiolae, &quasi in fantis facies. Caput galero triangulari tegitur, in cujus superiore parte quatuor sunt maculae nigrae, duae oblonge, &aliae duae fere orbiculatae, inter quas, duo etiam minutissima puncta nigra observabis. Alas habet quatuor, quarum internae duplicantur quùm quiescit, ita ut ἐξάπερος videatur. Atque hi forte erant illae locustae, de quibus Cuspianus è Sigeberto sic scripsit: Mense Augusto, anno 874. Immensa locustarum vis senis alarum remigijs volitabat ab oriente &cum senis pedibus, &c. à quibus tota fere Gallia divastata est. Dixeris primo aspectu caputium scapulas ornare, sed propiùs intuenti, partes sunt superiorum alarum veluti semicirculo inclusae. Totum corpus valdè crassum, nigro fuscoque est colore: posteriorum alarum partes infinitis nigris maculis notantur. Petrus Quickelbergius Antuerpianus hanc ex Africa portatam ad Pennium transmisit, quam nos etiamnum exanimem in thesaurario ἐνταμον servamus, &Cicadastram nominamus. Nec minùs in Tryxalide (de qua antea dictum) haeremus.