Latin
CAP. XVIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 160-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XVIII. De Blattis. VIti multa de Blattis blaterant, sed pauci blattas propriè dictas rectè describunt, imo ne vel minimam earum notam ferè ostendunt: Sed hinc inde varia corradentes, in acervum omnia conjiciunt atque confundunt. Nisi Plinius huic lucem aliquam historiae attulisset, oppido perijssent Blattae, vel potius interijssent. Primùm ergo quibus Insectis Blattae nomen ab authoribus attribuitur ostendam; deinde veras ac propriè dictas Blattas describam. Blattarum verò nomine comprehenduntur, tum vermes in auribus nascentes, tum quae alvearibus nocent Phalaenae. Verùm cum hae lucipetae, illae lucifugae sint; cur pro Phalaenis habeantur, equidem non video. Blatta etiam vermiculus est libros &vestes erodens; ut Horatij sermones innuunt his verbis: Blattarum &tinearum epulae, cui stragula vestis. Martialis tamen blattas à tineis distinguit, diversaque esse animalia plane ostendit. Capitur etiam à recentioribus pro vermiculo σὴν dicto, è cujus tela sericae vestes conficiuntur. Alij vermes grani in elice humili crescentis blattas vocant, unde Blatteus color. Turnebo advers. lib. 18. cap. 17. &lib. 28. cap. 23. ubi haec habet verba: Blatteus color vermiculatus est, id est, a vermiculis qui in cocci grano rubentes erumpunt, quorumque cruore floridissimus elicitur color, non niger, ut quidam putant, sed ex rubro purpureus: Cui liber de natura rerum, &Guillerinus de conchis assentiuntur. Lumbrici intestinorum blattę à quibusdam vocantur. Cardanus alicubi vermes farinarios Blattas appellitat. Καρίβυς uti etiam πρασοκουρίδας Gaza Blattas interpretatus est. Dicitur autem rectissime ἄλον; apud Polucem κλον legitur, uti etiam apud Lucianum, quando deridet indoctum libros multos ementem. Italis Blatta &Tarma.