# Insectorum theatrum 160

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/160

A rodendo nomen forte obtinuit: verum ut vel tryxalides Bruchos esse censeam, vel olerum locustellas, vel cicadas, vel Gryllos, nequeo quidem induci: Non solum quia Athenaeus, Plinius, alijque eo ipso philosophi sibi non constant; verumetiam vel quòd forma vel natura longe discrepent. Et quare obsecro γυξαλις à πύξο, Id est, stridor, non male non derivetur? quòd si verum sit, sanè Gryllis maxime conveniet, quas tum aliàs tum per stridorem à Blattis Peucerus merito distinguit: id quod loachimus noster Camerarius (magni illius filius, & virtutum ex asse haeres) primus notavit. Plinius ex his viginti torreri jubet ac bibi e mulsa contra orthnopnaeas atque haemoptoicam passionem. Cinis illitus cum melle margines duros ulcerum complanat, & mulierum purgationes retentas praeclarè adjuvat. Huc etiam Cicadam Rondoletij aquaticam referre visum est, cujus caput pentangulum imitatur; oculi exerti atque globosi, non magni, & nigri: antennae ore extimo erumpunt perbreves; pedes utrinque ternos habet, post remos longissimos: in dorso vel alas, vel earum rudimenta gerit. Cauda illi bifurca, venter saepe veluti incisus; corporis color subfuscus vel potiùs ex albo nigricans. In aquis limosis stagnantibusque reperi, sed naturam ejus nondum habeo perceptam: hoc à terrestri differt cicada, tum quòd capite sit magis exerto, & cervicis aliquid habere videatur; tum quod alas habeat inutiles ad volandum, licet ad sui erectionem non ineptas. Haec in folijs nympheae, potamogeti, aliarumque aqua ticarum herbarum insidens, jucundum quid (more Cicadarum terrestrium) stridere dicitur: Sed à nobis hactenus non est audita.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
