# Insectorum theatrum 162.1-3

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 162.1 to 162.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/162.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/162.1

Sunt enim scarabei omnino (praesertim pilulares) ad eam faciem, quos cauda abscissa graphicè repraesentat; nigerrimo colore splendet, tardigradum est animalculum, si quod aliud; corpus ita formatum delineatumque ut alatam jurares elytroque tectum; carent tamen omnes alis, nec sane marem hoc in genere alatum (quicquid Plinius somniat) inveneris: gracilia habet crura & longiuscula: profundis in cellis habitat, & latrinarum hospes: nocte lentissimo gradu proreptat; sed ad signum lucis sermonisve levissimum, ad latebras redit: pudendum sane animal, lucisque (non propter dysopiam, sed mali odoris maleque rei gestae conscientiam) impatientissimum; sordida siquidem amat hospitia, parietesque perfodit alienas: teterrimoque odore non astantes solum, sed universam quoque viciniam inficit atque offendit; os illi bifurcum, dorsum quasi elytro tegitur, solitaria est vix duas simul reperies. An vero haec ex putri materia oriatur; vel mutua commistione maris & faeminae generetur, ignoramus Francofurti ad Moenum frequens videtur: Londini apud nos in cellis vinarijs, locisque tenebrarum plenis subinde reperitur: reliquae species in pistrinis frequentiores. Faetidam ob tetrum odorem quidam cum Cimice confundunt; non rectè. Perum incolae bestiolas quasdam alatas Araners vocant, quas Serius Papiliones credit. Gryllorum magnitudine & gregatim noctu prodeunt, omnem ferè mollem suppellctilem ambedentes, lib. navig. Papiliones esse non dixerim, quia rodunt, non autem promuscide exugunt; vel ergo Gryllos facerem, vel novum Blattarum genus, vel quid ab utroque mixtum & confusum. Ex Epistola doctissimi cujusdam viri ad Gesnerum missae, alteram blattam faetidam describam. Est (inquit) insectum quoddam volatile faetidissimum in Hungaria, supra quam dici potest fastidiendum. Cicadam faetentem dicerem, nisi Gryllo esset similius. Hyemis tempore lucem appetit, aestate fugit: quum volat, dirum quid strepit & horrendum, faetore mox omnia replens. Quidam peste per aërem saeviente hoc animalculum ceu arcanum gestant adorantque: imo nonnulli, id quod sues sine nausea haud facerent, eam deglutiunt; usque adeo pestis metu tenentur, ipsamque arcere tentant. In muris generantur: ubi frequentiores inveniuntur, ibi vina generosissima nasci ferunt, atque ego experientiâ didici. Hucusque Epistola. Blattae junio.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
