# Insectorum theatrum 163.5-7

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 163.5 to 163.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/163.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/163.5

Nos haec auditu fastidimus at hercule Diodorus (inquit Plinius) eos morbo regio orthopnoicis restitisse tradit, cum resinâ & melle: humanissimi eorum cinerem crematarum reservandum ad hos usus in cornea pyxide censuere, aut tritas clysteribus in fundendas orthopnoicis aut rheumaticis. Infixa item corpori, illitas extrahere constat. Blattas dolores tollere narrat Cardanus; sed quos dolores, vel quod blattae genus, non memorat. Phryges & Lycaones Blattas illinunt his quae vulvâ strangulantur. Plinius. Denique Castorei loco inserviunt in Antiballomeno, atque eas pro Bupresti substituit Galenus. Si verò Antisi lyphium, sive contra blattas medicamentum velis; Cunilae manipulum (quae à Graecis mascula, à nostris cunilago dicitur,) projicias, atque omnes è tota domo Blattas convenire ad eam videres: ideoque Romae Blattariam vocant. Hirundinibus adversus blattas defensionem Natura largita est. Nam cum Blattae earum ovis perniciosae sint, matres apij folia ante pullos projiciunt quibus a nido arcentur. Quod sane solius Aeliani figmentum citò dixissem, nisi Zoroastes in Geoponicis idem asseveraret. Vpupae amianto gramine nidos praemuniunt. Cornix verbenacam prostruit ne accedant blattae. Si quoque oleo spicae inungantur, blattae statim pereunt, veluti Ioach. Camerarius refert. Vt fugentur ab hortis blattae, audiamus Diophanis consilium: ventriculum vervecis recenter mactati, & suis adhuc faecibus impleti diligenter tibi comparato, eumque ubi blattis scatet hortus, terra leviter obruito; peracto biduo, blattas eò omnes convenire videbis; quas vel aliò deportabis, vel ibidem altissimè sepelies ne resurgant. Si verò apes ab ipsis tutas servare velis, suffumigijs acribus arceto, vel noctu lucernas juxta ponito, vel aluearium fulcimina unguine illinito, ne facilis fiat ascensus.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
