Latin
CAP. XVIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 164
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XIX. De Bupresti &Cantharide. THysici permulti Buprestis mentionem fecerunt, sed adeo exilem, ut neque formam, nec mores, imo nec verum nomen tetigisse videantur. Nam Ardoinus Bupestrem vocat, Vegetius (veterinariae lib. 3. cap. 15.) Vulpestrem atque Bulpestrem: etiam cap. 76. Bustrepem corruptissimè legit. Apud Sylvaticum Barbarismi (si quis alius) principem, Bustasaris, Bublistes, Bubestis item vocatur, usque adeò ijs exoculatis temporibus linguae Latinae vitium fuit illatam, &Barbaries omni loco inundans omnia confuderat. Graecè βύπρηστις, παρὰ τὸ πρῆσαι τὰς βοὺς, quia boves rumpit. Nicander in Alexipharmacis etymon ejus in hunc modum deducit, ἢ κπα δαμάλεις ἐριγίσορας, ἄλλοτε μόχους πέμπραται, ὀππότεθηρὰ νομαζομεναι δατέονται τούνεκα τὴν βέπρηστιν ἐπικλειουσι νομῆες, id est, ab incendendis bobus. Primum enim per summam acrimoniam pecorum intestina inflammant, deinde tumor sequitur &febris, &tympanites species calidissimas; postea membranis ruptis crepunt mediae. Dicitur alijs, item Hesychio, βυδάκη, καὶ βέβραστις. Sed haec rectiùs pro araneola illa ruberrima boves mordente sumitur, in pascuis oberrantes. (Angli Blainc. worme. Troings vocant) quae Dicitur autem reipsa. devorata à pecude eadem parit symptomata. Latini Graecum nomen retinuerunt. Germanis dicitur Gouch, Gach, Knoelster, Gualster, die grunen, Stinckhenden Wilden wentde: Renkaefer, Hidelbergensibus, à celeri cursu, atque alibi ein Holtzback. Italicè vocatur Bupresti. Hispanicè Arebenta buci, si Matthiolo credimus; nos vero Burncawe vel Burstcome Anglicè dicere, audaculè fortè sed non malè, primi audebimus. ensi veram Buprestem sese invenisse scribit Penpius, In agro Heidelberi dedit hujusmodi: Ex Cantharidum genere καὶ τὴν ἐλίαν καὶ atque descriptionem δύναμιν (si Galeno, Aeginetae, Phavorino, Aëtio, Plinio, atque Avicennae credendum sit) videtur, sed oblongiore compore; elytrum exterius ex viridi flavescit, vel potiùs aurum imitatur. Longiora item crura habet, &crassiuscula, oculi globosi, prominentes; ex fronte juxta oculos duo cornua oblonga articulata; caput parvum, os patulum, durum, robustum, forcipatum, dentarum, quo crudeliter vulnerat &mordet: venter non rotundus, sed in longum productus, acriter cum scarabeis &lacertis pugnam init, ventres semper petens, (utpote molliores partes) quos citissimè erodit, &ubi vim metuit aut dolos, è vestigio quàm celerrimè recurrit, seque subducit. In gustu (inquit Actuarius) quiddam graveolens repraesentat. Aetius eam nitrosi cum gustus tum odoris facit.