# Insectorum theatrum 165.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 165.1 to 165.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/165.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/165.1

Cornarius, Lonicerus, & Cordus, foetoris magnitudine subducti, Cimicem sylvestrem Buprestem dicere non abstinuerunt, ac propterea Knolster, & Quelster appellitant. Vescitur quoque muscis, erucis, lacertis, lumbricis, ac alijs itidem insectis. dummodo ea pugnando superarit, morticinia enim, vel aliorum operâ enecatas bestiolas non tangit; ubi interfectorum sese carne explevit, reliquam stragis partem ad cavernam trahit, eaque postquam fames redierit ventrem satiat. Alios hujus bestiolae crudeles mores, Petrus Turnerus & Guilielmus Bruerus dixerint, (Medici eruditione paucis, vitae integritate nullis secundi) quia una cum Pennio in agro Heidelbergensi Buprestis vitam & vitia observarant. Buprestam veram Bellonius, in descriptione montis Athos exprimit hoc modo: Bestiola est (inquit) aligera, volans, longè faetidissima, Cantharidi similis, sed major, colore flavo vel luteo, tam exquisiti veneni, ut boves eo loci ubi aliquandiu manserit pascentes, ob infectam contagio herbam moriantur. Inter Cichoraceas herbas (ronces) urticasque & conizas saepius reperitur, ab incolis montis Athos Voupristis dicitur, Haec Bellonius; unde rectè colligere quis possit, convenire utramque descriptionem de faetore, magnitudine, naturâ; genere & colore tantùm paulum differre. Nos enim flavas non vidimus; nisi ex viridi (ut dicam) aurescentes, flavas dixeris. Neque sane extimis formis aut coloribus adeò pertinaciter insistere aequum est, quin pro regionum diversitate, utrumque (ut in hominibus fit) salvâ rei specie alterari nonnihil posse confiteamur. Alteram quoque veram Buprestem vidimus, corpore paulo breviore, & circa ventrem latiore; caudâ magis acutâ, capite parvo, oculis prominentibus, ore hiatulo, & forcipito, elytrâ secundùm longitudinem striatâ, colore saturatâ, gramineo ex auro splendente. Crura tantum sex (Matthioli & Grevini icones, praeter rei naturam suorum. que oculorum fidem, octo exprimunt) pro corporis mole longiuscula, (sed tenuiora quàm in prima Bupresti) & nigricantia; cornua item duplo minora & subtiliora; celeritate primum aequat, faetore superat, imo hoc ipso cimicibus atque sylvestribus palmam eripit. Muscas & erucas venatur ijs, vescitur: tam non ferendae violentiae videtur, ut laetalissimum araneum interficiat. Rarò in Italia reperiri Buprestes scripsit Plinius, nunc verò (quid ni enim Marcello Virgilio credamus) frequentiores, quàm agrestis fortuna & res patitur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
