Latin
168.1 to 168.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 168.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Belgis Spaensche vlieghe: Anglis Cantarides or Spanish flye vocatur, quasi muscam Hispanicam dixeris. Cantharidum duo genera vidimus, alterum magnum, alterum verò exiguum. Majorum aliae sunt oblongo corpore crassae, ex tritico collectae, Blattarum more pingues, variae aureis Lineis, quas in pennis transversas obtinent (atque hae in medicina potissimae habentur;) aliae minutiores, macilentae, latae, pilosae, interiores dictae &ad medicos usus inutiliores. Majorum quoque non omnes ex viridi radiantes videris, sed alias item ex xerampelino; inexplicabilis omnes splendoris, &colore oculis gratissimo donatae. Parvum genus Cantharidum Thomas Decataeus primus mihi communicavit; formâ nonnihil &mole dispares videntur, sed virtute Cantharidea &ortu consentiunt. Harum (scilicet minorum) prima corpore, &capite oblongo est et forcipato, oculis nigerrimis prominentibus, antennis longis atque nigris, alis circa medios lumbos extuberantibus, quae duobus punctis argenteis, &maculis paucis albis notantur: in Cicutaria herba per aestatem plerunque reperitur, pedes habet &crura, gracilia admodum atque longa, purpurascente minio ornata. Secunda ejusdem cum prima coloris est, nisi quod antennae oculique virides videntur. Caput huic exiguum, scapulae globosae, atque gibbosae. Tertiae caput &scapulae confunduntur, coloris aeruginosi, sed ocelluli picem referunt nigerrimam: alas habet capiti concolores, sed striis quibusdam aureis micantes: pedes item piceos &breves. Quarta tertiam aemu latur, sed herbaceo potiùs colore est, quàm aeruginoso; aliàs praeter magni tudinem (quippe omnium minima est) non differt. Tam majores quàm minores istae Cantharides, non ex animalibus oriuntur, sed ex putrescente humido &sicco. Τίκτεται γὰρ ἐν τοῖς τῶν πυρῶν ληίοις καὶ ταῖς ἀγείραις, καὶ ταῖς σύκαις προσετι τὸ τῶν νανθαρίδων φὅλον, ut Aelianus lib. 9. cap. 39. (Verbatim ex Aristotele) recenset. Nascuntur item ex vermiculo in spongia dentis caninae, atque ex erucis fici, populi, pyri, fraxini, oliuae, &rosae: generantur enim in his omnibus vermes Cantharidum parentes, sed in alba rosa minus efficaces. Coeunt quidem Cantharides &generant. Verùm non sui generis animal, sed vermiculum tantum. Legumine vescuntur &frumento, praesertim tritico, quo pastae, ad medicinam aptissimae habentur. Olfactu picem liquidam referunt, gustu cedrum, ut Nicander prodidit.