# Insectorum theatrum 168.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 168.5 to 168.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/168.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/168.5

Vis earum adurere corpus, & crustas obducere, vel (ut Dioscoridi placet) erodere, exulcerareque, & calorem incitare; quâ de causa admiscentur medicamentis quae lepras ferasque lichenas, & cancri naturam habentia sanant. Ad ungues itaque psorodeis cum ceratis aut emplastris idoneis impositae, ita illos auferunt, ut toti cadant. Admiscentur quoque ijs quae clavos auferunt. Aliqui alopecias Cantharide trita illinunt cum pice liquida nitro praeparata cute. Caustica vis earum; cavendumque ne exulcerent alte; postea ad ulcera illa facta, capita, fel, aut fimum murium cum elleboro & pipere illini jubent. Cantharides mixta calce, panos scalpelli vice eradicant: nonnulli paululum quiddam earum injicere solent in medicamenta, quae urinam cient: Verum in ijs magna quaestio, quoniam ipsae venena sunt potae, vesicae cum cruciatu perpetuo. Verum illitas prodesse non dubium est cum succo tamineae Psedimenset tamineae uvae, & sebo ovis vel caprae. In medicamenta quae urinam cieant, nonnulli praeceptorum meorum solas alas cum pedibus injiciunt. Nos (inquit Galenus) totas Cantharidas injicere solemus, & aptiores eas judicamus, quae inventae in frumento, luteo transversim in alis cingulo ornantur. Lib. 3.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
