# Insectorum theatrum 169.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 169.1 to 169.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/169.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/169.1

& Lib. 11. de simpl. fac. Menses quoque potentissime eliciunt subditae; & antidotis impositae, hydropicis auxiliari creduntur: ut non solum Hippocrater & Dioscorides, sed Galenus, Avicenna, Rhasis, Plinius, alijque optimae notae medici testantur. Nequeo hic satis laudare probatissimum ipsarum usum, cum fermento, sale, & gummi ammoniaco, ad catarrhi diversiones, podagrae & Ischiatici doloris amputationes; dum materiam altiùs centro impactam, ad superficiem extrahunt atque absumunt. Salamandrae item veneno conferunt, ut docet Plinius Lib. 29. Cap. 4. Conferunt item certis rebus & certa mixtione ad penis impotentiam sive ἀτόνίαν tollendam, veneremque plurimum promovent. Caeterùm ut debitâ mixtione & pondere exhibitae saluti sunt, ita non rectè propinatae, applicataeve, gravissima symptomata, & quandoque mortem inducunt. Dum Basiliae circa annum 1579. haererem, sponsus quidam (aenobarbus ille nempe in Pharmacopaeo habitans Apothecarius) de pessuli infirmitate timens, quo sponsae primâ nocte pudicitiam esset pulsurus: Archiatrum quendam celeberrimum consuluit, ut medicamento rigescens praevalesceret, destinatumque iter citiùs conficeret. Verum appetente diluculo; perpetua penis distentio sine veneris desiderio insequebatur, & cruenta postea urina cum vesicae inflammatione accessit, aegerque nihil diu proficientibus antidotis) penè elanguit. Idem quoque nobili cuidam Francofurtensi accidisse memini, cui dum Chirurgus quidam indoctus hydropem per urinas cum Cantharide intus sumpta evacuare tentaret, doloribus cruciatum perpetuis exanimavit. Habeo ego singulare quoddam contra penis languorem remedium, quo cum promiscuè uterer, utcunque multis Nobilibus (qui veneris vulgo studiosiores videntur) animos & vires adauxit absque noxa; uni tamen inter caeteros sic obfuit, ut à venere (cui nimium litarat) sanguinem continuo mingeret, & lypothymia frequenti laboraret; Sane nisi lactis copia in procinctu fuisset, omnino interijsset venereus pullus & meritas salacitatis cupidinisque poenas luisset. Atque haec de medica ipsarum vi, nunc ad laetiferam illam & infamem veniamus. Inter venena maximè deleteria censentur, non solùm quia erodunt, atque inflammant, sed ob vim quoque septicam, quâ praepollent.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
