Latin
CAP. XVIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 170
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc modo affectis atque infectis Dioscorides lib. &cap. citatis, primùm continuum &frequentem vomitum imperat, deinde frequentem alui lotionem, per clysteres ex nitro factos; postea ad vesicae conservationem lac intus praebet &psyllium. Clysterum quoque materiam aliam tum esse vult, atque in Principio: nempe ex aqua hordei, althea, albumine ovi, muscilagine, sem. Lini, aquâ orizae, decoctione fenugraeci, hydromelite, juribus pinguibus, oleo amygdalino, &adipe anseris, &vitellis ovorum. Intus item exhiberi jubet lac acetosum vaccinum, hydromel, grana piceae majora &minora, defrutum, pinguedinem anatis, dococtionem cum seminibus diureticis (nempe sem. 4. infrig. major. et decoctionem ficuum cum syr. violaceo. Oleum vero de Cydonijs veluti certissima hujus morbi Theriaca unice laudatur, veluti &oleum liliorum, &lutum Samium. Rhasis, postquam clysteres ex jure pingui infusi fuerint, in virgam quoque oleum rosaceum injici vult, aegrumque in tina tepida balneari, tit. 8. cap. 17. Ipsarum Cantharidum venenum in qua parte sit, non constat inter authores. Alij in capite &pedibus existimant esse, alij negant. Convevenit tamen pennas earum auxiliari in quaeunque parte sit venenum, quibus demptis laetale est: adeo ut hoc venenum suum in se contineat remedium. Plinius lib. II. cap. 35. Portulacam Cantharidum antidotum esse, Lycus Neapolitanus tradidit: quod de sylvestri ocymo narrat Plin. lib. 20. cap. 13. Qui etiam acetum scylliticum, oleum oenanthinum, lac bubulum, &jus caprinum variè commendat, lib. 23. cap. 2. &4. lib. 28. cap. 10. Atque de Cantharidum historia haec dici sufficiant, quam miror ab eruditissimo Gesnero, ipsoque imprimis Pennio fuisse omissam. CAP. XXI. De Scarabeis. Carabeus est insectum κελεόπτερον, quasi vagini pennem dixeris, è rebus putridis, &stercore nascens, eoque sese potissimùm alens atque oblectans. Hunc Graeci κένθαρον, Tyrrheni βυῤῥον, Germani Kaefer Itali Nomin. Escaravajo, polotero, Galli escarbot, Poloni Krowka, Illyrici Krabak. Angli Beetle vel bugg, Angli Boreales Clock vocant. Occidentales vero Starkenbeken, Arabicè Canasis, &Canases dicitur Avicennae. Cantharos omnes mares esse Sexus. Graeci singuli uno ore fatentur, unde facile erit Ausonij Epigrammatis sensum Descriptio.