# Insectorum theatrum 171-2

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/171-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/171-2

peso. Gallis Cerfvolant. Anglis Stag. flie, vel F lyng. flie. Belgis Vlieghende hert. Illyricis Gelin. Polonis & Sclavonibus Krowka, Wielka. Inter gentem omnem cornigeram, ob corporis formam, proceritatem, & magnitudinem primas meretur, maximeque est notabilis. Colore ex obscuro spadiceo nigricat, praecipuè circa elytra & pectus. Cornua illi duo integra, sine articulis, ramosa cervi instar, minimi digiti longitudinis in adultioribus, in minoribus minora ac breviora, vel (ut Plinius loquitur) praelonga cornua & mobilia obtinet, bisulcis dentata forcipibus, cum libuerit ad morsum vel compressionem coeuntia: stringit enim mirum in modum; atque cornubus utititur eum in finem, in quem chelis cancri atque astaci: oculi duri prominentes, albiduli, juxta quos utrinque antennas habet, unas in radice inter cornua & oculos racemosas, quarum articulus rectum fere angulum facit; alteras verò media fronte erumpentes, rectas atque planas, in tuberculum leve desinenes. Pedibus incedit sex, prioribus reliquis longioribus atque maioribus.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
