# Insectorum theatrum 174

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/174

Septimum ex Russia ab Edoardo Elmero allatum vidi, toto corpore infuscatum, juncturas habuit in cornubus globosas, septem vel octo; facile ex forma cognoscitur. Ab hoc octavus magnitudine & forma parum abludit, nisi quod capite, scapulis & alis subcaeruleis praeditus videtur. Nonum misit ad Pennium loachimus Camerarius (de literaria repub. optimè cum primis meritus) cui alae pedesque arenosi erant coloris; caput cornua venterque subnigricabant: cornubus repandis videbatur, ex pluribus verticillis nodulisue compositis, quae in utramvis partem nictu citiùs versabat. In plantis (& potissimum Cithyso) repitat. Hujus generis esse puto Scarabeum, quem loannes du Choui. (lib. de varia quercus historia, cap. 26.) ita describit: Degit in quercu animal de scarabeorum tribu (quantum conjectura ducimur) colore nigricante, proceris cruribus, geminos capite gerens aculcos, modice inflexos: quibus acerrimè stringit adversantia. Hanc bestiolam fabri lignarij auercus dolantes, in ipsis visceribus vivam invenere. Rustici Lugdunenses Thurro nominant. In laquearibus felicius diutiusque vivit, seque hypocausta colentibus levi cum strepitu prodiens conspiciendum subinde praebet. Eundem vel illi similem quendam piae memoriae Gesnerus Epist. Lib. 3. ab anu pleuritin passa dejectum fuisse testatur in haec verba: Per aluum (inquit) à potione ex Oxymelite nostro cum decocto faenugraeci exhibita, prodijt vetulae pleuritide laboranti, lite scarabei genus nigrum, longis pedibus, longis item cornubus flexibilibus articulatisque, rudi plenum pure, vivum; longitudine duorum articulorum erant digiti. Decimus totus ex nigro purpurans, os forcipatum habet. Vndecimus ubique atrescit. Duodecimo cornua minus articulata, caput scapulaeque cyaneae, reliquum corpus totum spadicem videtur. Horum omnium in iconibus, utcunque cornua aliàs directa, aliàs curuata cernitis (explanationis gratiâ) tamen plerunque non nisi (caprorum more) ad humeros reflexa gerunt, veluti primus Cerambyx: eoque nomine in eorum classem rereferendos esse aequum duximus. Atque hactenus de Cerambyce sive Capricorno, ejusque generibus: quorum non alium in medicina usum didici, nisi quòd sinistra manu capta quartanas abigunt. Plinius lib. 30. cap. 11. Fortè posteri, quos meliori luto finxerit Apollo, alios ab ijs usus deprompserint, nec persuaderi sibi siverint, tam affabre pictum fictumque à Deo animal, raris admodum in medicina virtutibus posse destitui, quas rebus longè vilioribus (pro suâ erga homines beneficentiâ) impartit.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
