# Insectorum theatrum 177.1-5

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 177.1 to 177.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/177.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/177.1

Solis calore excaecatos, mori eos tradunt nonnulli; plerunque autem non nisi à pediculis (quibus undique scatent) suffocantur. Hyemem vix ant ne vix quidem sustinent. Hederae umbra inprimis gaudent, veluti quàm maximè salutari. Praxanus in Geopon. Formam ejus ita graphice caelatam, suisque coloribus notam (totus enim nigrescit) exhibemus, ut plura adjicere, salva patientiâ vestrâ, non liceat. Ex fimo primum proveniunt Scarabei (inquit loan Langius) ut ex ligno putrescente cossi: deinde vero, semine in globulum effuso, eodemque vivificato sobolem propagant: nulli non satis noti, nisi sicubi nulla omnino sunt stercora; alibi enim passim se cuique praebent obvios. Varijs quidem usibus inserviunt hi scarabei, nam & animis nostris prosunt, & corporis nonnullas tollunt infirmitates. Etenim cum hoc animal (aut vix quidem animal, quippe cui sensus aliquot desunt) ex infimo insectorum genere nihil sit nisi crustum, varijs tamen virtutibus nos vincit, & ad modestiam, temperantiam, laborem, magnanimitatem, justitiam, prudentiamque incitat atque impellit. Nam licet aedes habet stercoreas, tamen ijsdem vivit contentus, versatur, oblectatur, deliciatur, nec lubentiùs in rosis potat prandetue, quàm in fimo caprino, quod amaricinum olere illi videtur. Vivit enim naturae scripto, ejusque leges transire scelus ducit. Praecipuum huic studium, pilas quàm maxime potest ingentes componere, seu pastillos, quas miro conamine volvit adversus, quod si contingat ut adversus molem aliquam onus protrudat, elapsis subinde pilis ac deorsum recurrentibus, putes te Aeolidem videre, recurrentem scopulum ad verticem montis semper voluentem; nec defatigatur, nec conquiescit tamen (tantus operis ardor) donec in antrum suum devexerit. Nos vero homunculi pro dignitate aut viribus nil agimus, imo in ipso arduae virtutis vestibulo deficimus, solemque & puluerem omnem, otiosi, malè conciliati, male habiti, malè item perditi subterfugimus. Magnanimitatem ejus quis non videt, si (quod Indorum Canthari facere perhibentur) vel cum aquila pugnare audeat? Imo opinor (utor Erasmi verbis) futurum, ut aliquis Romanis ducibus impensè favens, aquilae vicem deploret, cui cum tam humili plebeioque hoste res inciderit avi tam regali: quem vincere gloriosum non sit, à quo vinci turpissimum; & cui abunde multum laudis contingat, quod cum aquila concertarit, etiamsi victus discesserit. Apud poëtas enim puduit Ajacem Vlyssis adversarij tam imbellis, fortesque duces cum militibus confligere dedignantur.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
