Latin
178.5 to 178.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 178.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Imperatorem Romanum nihil offendebat lotij putor, cum emolumento conjunctus. Cur Pilularium igitur à tantis commoditatibus leve deterreat incommodum? ut jam demus incommodum esse, quod suis fovendis faetubus est commodissimum. Denique cum videmus, Scarabeum in stercore semper purum esse, semperque crustâ nitida; contrà homines in lupanari inquinatos atque pollutos: quaeso uter altero mundior? Equidem hinc etiam nomen inditum arbitror, ut κνθαρις veluti καθαρος sit appellatus. Quod si quis forte dotes has leves ac vulgares existimet, illud certè nemo non magnificum fatebitur, &ingenti cristâ dignum, quòd antiquitus inter sacras imagines, &in vatum mysterijs cum primis habitus est Scarabeus, egregij bellatoris aptissimum symbolum. Siquidem (ut refert Plutarchus in commentario de Ilide &Osiride) in Hieroglyphicis Aegyptiorum picturis, Regis simulacrum erat oculus, addito Sceptro: cum recta justaque rerum administratione conjuncta significabatur. At Thebis (ait) imagines quaedam reponebantur, quae manibus carerent; eae judices repraesentabant, quos oportet ab omni munerum corruptela maximè esse sejunctos: atque inter has unam oculis quoque carentem, quae judicij pręsidem referebat, quod hunc oporteat omni prorsus affectu vacare, tantumque rem ipsam non personam respicere aut audire. Aderat non Corchorus inter olera (quod proverbio dicunt.) Sed inter sacras imagines Scarabeus, sigillo insculptus. Et quid tandem per hoc novum symbolum innuebant nobis sapientissimi Theologi? rem videlicet haud quaquam vulgarem; nempe belli ducem egregium &invictum.