Latin
179.5 to 179.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 179.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ad corporis formam quod attinet (absit modo vulgaris, &judicium praecccupans imaginatio) non est quod contemni possit vel debeat pilularius. Etenim si verè proditum est à Philosophis, sphaericam figuram pulcherrimam esse, atque omnibus modis optimam; cur non et formosus videatur Scarabeus hic qui ex Demiurgi sententia, ad illus speciem propius accedit, quam aquila, quam homo ipse? Clem. Alexand. lib. 5. stromat. Facie vero licet catum, bestiam nobis familiarem, &magis utilem quam gratam, repraesentat; tamen eo etiam nomine ab Aegyptijs colitur, atque longe alijs insectis praefertur. Calcagninus. Denique si equus in suo genere formosus, est si canis in suo, qui minus in suo placeat Scarabeus? Nisi ommnes omnium formas nostrâ metimur; ut quicquid ab hominis forma discesserit, id continuo deforme iudicetur. Colorem ejus nemo sanae mentis calumniabitur, ut qui gemmas etiam nonnullas, adamantem nempe ipsum omnium gemmarum Principem, commendat. Denique non usquequaque contemnendum existimabit Scarabeum, quisquis secum reputarit, Magos ac Medicos maximis hominum malis ab hoc animante remedia petere. Siquidem non modo gestantur in crumena, verumetiam de collo suspenduntur, non nunquam &auro inclusa contra omnes infantium morbos. Quid quod in efficacissimis vixque credendis remedijs, (ni Plin. author esset) parem cum antidotis vim obtinebunt? Siquidem, δινὸς ἐκεῖνος Scarabeus Smaragdo gemmae insculptis, adversus omnia veneficia praesentaneum adfert remedium, nec omnino minus efficax, quam Moly quod Vlyssi quondam dedit Mercurius.