Latin
CAP. XXIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 185
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIII. De Proscarabeo &Scarabeo Aquatico. Roscarabeus Latine, Paracelso Meloe; Agricolae pinguiculus; à p &melleo pinguique sudore affatim extillante dicitur. Graeci ἀντικανθαρον &ἐλαιοκάνθαρον appellant. Germanis à mense quo potissimum conspicitur Mayen Wurmlein &meyen Kafer dicitur. Heidelbergenses, Schmalis voghel, Ditmarienses Ever &Kadden (ut Wierus lib. de morb. incognitis testatur) nomini imposuerunt, Anglicè Oile Beetle sive Oile Clock non ineptè vocari possit. Cur verò Proscarabeus potius quàm Scarabeus contra Gesneri Pennijque institutum dicitur, cùm multa afferre possim, tum illud imprimis, quòd sexu distinguuntur &coeunt. Faeminae magnitudinem hic vides, atque Maris inajorem cernis, &aliam plerumque formam; huic enim os minime forcipatum, veluti Faeminae; haec item vel levissimo motu aut tactu, oleo (mellis liquidi instar) diffluit, mas semper quasi exuccus deprehenditur. Coeunt, ut saepius in agro Heidelbergensi vidimus, aversis caudis: faemina inter venerem marem trahente (canum more) ita ut hic retro reptare cogatur. Corpus utrique molle, et caerulo obsoleto cum splendore nigricans: cujus scapulis alae duae, vel alarum potius primordia innascuntur, sicut Struthiocamelo: non tam ad volatus quàm gressus celeritatem juvandam. Circuli illi ven trem dorsumque circumcingentes, in juniorioni bus viriduli, in adultioribus caerulei magis apparent. Contriti fragrantiam reddunt gratissimam ut Toxites in Onomasticho suo affirmat. Folijs violarum praecipuè vescitur ,deinde graminis tenelli. Rarò extra mensem Maium conspiciuntur; reliquum anni tempus latebras colunt, vel semine pilulis inluso moriuntur. Heidelbergae Francofurtique in agris, pascuis, segete, ipsisque adeo hortis &trivijs multos conspeximus. Sed in Anglia adhuc vivos, ibidemque natos non reperi. Solus Agricola eos quadrupedes fecit, quùm revera sint omnes sepedes: eo fortè errore vel casu, quod in Proscarabeum inciderit, cui antea duo pedes fuerant avulsi. Wieri Proscarabeus, si supinum videris, ad humanam faciem (nisi hic senex luserit) factus apparet; alas longiores obtinet quàm reliqui, orbibusque sive cingulis pluribus corpus ambientibus distinguitur. Aliàs à praedicto non differt Nobilissimus. Edmundus Knivettus Eques primam in Anglia Proscarabei speciem se vidisse asserit, ejusque ad nos misit iconem; sed oleosum illum humorem quo Germanicus abundat, nunquam invenire potuit. Omnibus item dimensionibus superatur, vel quòd coelo, vel quòd solo utitur ad crescendum ineptiore.