Latin
186.5 to 186.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 186.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Marcellus Empiricus Scarabei cujusdam pilosi meminit colore leonino, vero aliàs per omnia similis praeter hirsutiem. Culionem dici proprio nomine contendit; in sepibus senioribus, fossisque &aggeribus derelictis invenitur. Hunc ad oculos scabros &palpebras ab humore salso &acri diu perforatas, vel pedicellis exesas mirabiliter valere scribit. Vtendi viam sic docet: Primum folium caulis rore nocturno madidum primo mane colligito &sic complicato, ut ros ad fundum folij omnis confluat. Tum ubi primoribus digitis &pollice pilosum hunc Scarabeum apprehenderis, confestim intra folium concludito, ut urinam (quam statim à compressione reddit) cum rore ipsius commisceat; aliàs enim excidet lotium, in quo totum inest arcanum. Hoc rore Scarabei lotio veluti impraegnato, si cum specillo palpebras tetigeris, &loca scabra exesaque perunxeris, miras &stupendas ejus dixeris virtutes. Verum quis vel qualis iste Scarabeus, plane ignoro: nec alios authores qui ejus mentionem ullam facerent, meminisse possim.