# Insectorum theatrum 186.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 186.5 to 186.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/186.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/186.5

Marcellus Empiricus Scarabei cujusdam pilosi meminit colore leonino, vero aliàs per omnia similis praeter hirsutiem. Culionem dici proprio nomine contendit; in sepibus senioribus, fossisque & aggeribus derelictis invenitur. Hunc ad oculos scabros & palpebras ab humore salso & acri diu perforatas, vel pedicellis exesas mirabiliter valere scribit. Vtendi viam sic docet: Primum folium caulis rore nocturno madidum primo mane colligito & sic complicato, ut ros ad fundum folij omnis confluat. Tum ubi primoribus digitis & pollice pilosum hunc Scarabeum apprehenderis, confestim intra folium concludito, ut urinam (quam statim à compressione reddit) cum rore ipsius commisceat; aliàs enim excidet lotium, in quo totum inest arcanum. Hoc rore Scarabei lotio veluti impraegnato, si cum specillo palpebras tetigeris, & loca scabra exesaque perunxeris, miras & stupendas ejus dixeris virtutes. Verum quis vel qualis iste Scarabeus, plane ignoro: nec alios authores qui ejus mentionem ullam facerent, meminisse possim.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
