# Insectorum theatrum 188

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/188

Illi praeter duas longas antennas fibulae quatuor, quasi e naribus labijsque propendent: oculos item habet majores, & alarum radix miniata macula ornatur. Mas vero fibulis illis nudus, earum loco setas duas fibulis duplo longiores obtinuit; concolor sibi undique videtur, & sine macula. Vtriusque ungues coracini sunt. Anterioribus pedibus robustis admodum, & varis tumulos perfodit uterque & cuniculos agit: medijs insistit; ultimis quando opus est, saltat. Cauda illis bifurca; alae corpore longiores, membraneae: corpus incisuris varijs insignitum. Iuniores ferè toti nigricant, adultiores implumati videntur. Sub terra palustri & humida maximam aetatis partem vivit, noctu tamen egreditur. Tardigradum valdè est animal, volatusque ejus saltum refert: unde in locustarum numerum à nonnullis ponitur. Sole occiduo primum prodit, Gryllorum more, suaque cantilenâ, sonora quidem satis & supra mille passus stridente, sibi applaudit; quam ubi audiunt agricolae, oppido exhilarantur: acsi ejus adventu terram humore gravidam & calore Solis veluti maturatam scirent. Grana tritici, hordei & avenae colligit, ac in cavernam asportat, inde forte hyeme victurus. Quidam stercoribus eum equinis vesci affirmant. Dodoneus hanc bestiolam boves morsu interimere author est; eo lapsus quòd Buprestim esse arbitraretur. Intus ne sumptus noceat, equidem ignoro: Saepius autem nudum nudis saluisque manibus tractavit Pennius, nec ullum ad mordendum animum in eo perspexit. Bruerus noster idem Pennio significavit, qui rusticos suo aere conduxit, ut mores ejus saepissimè observarent, nobisque exscriberent. CAP. XXV. De Pyrigono. QTrigonum Aeliano dictum, alij Graeci πυργυλισα, Hermolaus πόροπον, quidam πυραύστην vocant. Aristoteles lib. 5. Hist. Cap. 19. has be. Nomen. stiolas proprio nomine non donat, sed θίεια esse dicit πὸ ἐν τῷ πυρὶ: Quae Gaza bestiolas fornacum vertit. Strabo eas inter κωνῶτας recenset, à Suida πυρίβια dicuntur, ut apud Laertium legimus lib. 9. Solinus Carystiam lib. de mund mir. Iulius Scaligerus Ignigenam vocat Latine, Gaza Furnariam & bestiolam fornacum Aristotelis: quam muscis grandioribus majorem facit atque aligeram: idem Plinius affirmat: lib. 11. cap. 36. Antigonus lib. ἰστορ. παραδοξ. ) Pyrigonos non muscis sed muribus grandiores dicit, ex Aristotele; ubi eum foedo lapsu μνῦν pro μνιῶν accepisse planum est: quod Xylander ejus interpres non animadvertit. Anglis a Fyre-flye vocatur. Forma nonnihil Descriptio. Culicem refert maximum, colore flammeo, splendente: radijs quibusdam pyriticis illuminatus; in flamma salit, ambulat, volitat, & viuit, ut Aristoteles refert lib. 5. Hist. Cap. 19. Vix enim Aeliano lib. 2. Hist. Cap. 2. fidem habere possum, cum dicit Pyrigonum natali loco ubi pastus gratiâ excesserit, & in aërem volarit, statim vitam cum morte commutare: non enim credo in igne natum, extra suum elementum victum quaerere; nec verisimile est naturam benignissimam rerum omnium parentem, alicui animali talem victus quaerendi rationem praescripsisse, unde statim vitam amitteret. Causa praeterea (quam Aelianus alijs investigandam committit) non est adeò difficilis disquisitionis, ut mihi videtur: nam in excessugenita, intemperato quomodo viverent?

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
