Latin
189.1 to 189.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 189.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem quotidianâ experientiâ constat, pisces quosdam statim atque ex aqua in aërem sublati fuerint, animam efflare; multò minus in igne genita aërem sustinebunt, quùm is tantum ab aëre differt, (&magis quidem) quantum aër ab aqua. Generantur istae volucres in Cypri insulae aerarijs fornacibus, ubi Chalcitis (sive aerarius lapis) plurimis diebus crematur: fortasse fuliginosi vapores dum lapis continuò uritur una cum flamma ascendentes, hujus generationis materia &causa existunt. Strabo. lib. 12. de vermibus in nive genitis loquens, haec quae sequuntur subjungit: Τῶν δὲ γένεσιν τῶν ὀρίπων τοιαύτην ἑικάζουσιν, διαν τὴν τῶν κωνώπων ἐκ τῆς ἐν τοῖς μετάλλοις φλόγος καὶ τοῦ πεπάλοῦ: ubi interpretem male interpretis officio functum esse quivis facile animadvertet: Sic enim vertit: Horum animalium generationem talem putant, ut culicum ex flamma &bractea metallorum. In flamma enim generantur, (ut Scaligerus inquit) non in massa, hoc est (ut ego interpretor) in igne condensato: nihilque prohibet in siccissimo elemento generari siccissima animalia (nam ibi quoque permistio est,) ut in humidissimo humidissima; non enim purus ignis apud nos. Sed quid prohibet ex subjecta materia generari animalia? vel quae ratio naturalis contradicit? Respondent, ignem omnia consumere, omnia corrumpere. At qui secretioris Philosophiae penetralia vel à limine salutarunt, illud manifesta demonstatione &experientia falsum ostendunt. Tantum enim abest, ut ignis noster omnia consumat, aut corrumpat, ut quaedam etiam perficiat. Non corrumpit nec consumit aurum, nec salis quaedam genera, non cineres, non Amiantum lapidem, alumini scissili simillimum; non alia, quae nunc ob istos morosos non recensebo. Ignem igitur generationis facultatem habere, sed in materia apta &convenienti, quid prohibebit? ne siccitas impedire potest, quo minus generatio fiat; quia fit à forma: ignis autem materia est, &formae ad certa opera instrumentum. Praeterea humiditas cum nostro igne semper conjungitur; aliàs enim flammam non conciperet, nec arderet, nisi humido pingui foveretur; siquidem terra &aqua non carent, quae in nostro terreno igne generantur. G. Agricola.