# Insectorum theatrum 191.5-6

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 191.5 to 191.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/191.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/191.5

Scilicet ad illum recurramus, à quo omnis sapientia, scientia & perfectio dimanat. Nam dum nos nostro freti cerebro, Dei scrutamur Majestatem, à gloria ipsius (ut Paroimiographus Salomon scripsit) obruemur. Quid ergo restat? Quibus haec impossibilia videntur, fruantur suis opinionibus, & alijs qui contra sentiunt non obstrepant. Author Geoponicorum hanc bestiolam (ni fallor) Salamandram vocat, non rectè. Haec sunt ejus verba, Σαλαμάνδρα τὸ ἐλάχιστιν ζῶον ἐκ τοῦ πυρος ἔχει τὴν γένεσιν, καὶ ἐν τῷ πυρὶ βιοῖ οὐ Καιόμενον ὑπὸ τῆς ολογὸς, id est, Salamandra minimum animalculum ex igne habet generationem, & in igne vivens non comburitur à flamma. Ter hic ad mendacij scopulos impegit. Nam neque animalculum est minimum, sed incerta magnitudine; neque generatur ab igne, nec in igne, nec diu in igne vivit; ut prius ex Dioscoride dixi. Haec adjicere volui, ne Iuniores Geoponica legentes cum Zoroaste tam turpiter errarent. Quibus usibus inserviat, nequeo constanter dicere: tamen ex loci principiorumque ratione potenter exiccare mundificareque videtur. Est quoque tenuium admodum partium, corporisque; vel remotissimus locos pervadit, & sanè si Cicada aëre pasta tam adurentis sit facultatis, quid de Pyrigono putabimus flammas potante atque vescente?

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
