Latin
193.5 to 193.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 193.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Secundus, cum dicit eam super terram velocissimè currere; quorum uterque experientiae manifeste repugnat; in terra siquidem non diu vivit, nec currit omnino, sed lentissimo gradu movetur, &quandoque saltat; sed immodicè Ansit Tipula Catrab Avicennae (ut Wierus arbitratur) quod vocatur à Silvatico Cutubut, &Eckentubut, pro certo affirmare non possum: quamvis reverâ ex circumstantiarum vi Catrab Avicennae non esse Tipulam, facilè inducor ut credam. Sed Avicennae descriptionem audiamus: Catrab, (in quit Avic. )est bestiola existens in superficie aquae, quae super eam diversis motibus sine ordine movetur, &qualibet hora sese in fundum demergit: deinde iterum apparet. Silvaticus eadem ferè ad verbum habet; sed addit, quod quacunque hora ei aliquid accidat adversi, fugit, &iterum apparet. Ab ista bestiola ob irrequietum &inordinatum motum huc illuc sine ordine discurrentem Melancholiae species (à Graecis κολαιθεωτία dicta) Latinis Insania Lupina, Cathrab &Alcathrab, ab Avicenna vocatur; quâ correpti vivos abhorrent, &nocte exeunt, ac inter sepulchra versantur (ut Paulus scribit,) putantque revera se in Lupos, conversos, ut Agricolae cuidam in Germania Anno 1541. accidisse scribit Wierus. Antiqui (inquit Wierus) Tipulam vocant muscam in palustribus frequentem.