# Insectorum theatrum 194-2

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/194-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/194-2

CAP. XXVII. * De Forficula, sive Auricularia. BRnoldi Forficula, Latinis recentioribus Auricularia, Priscis Mordella dicitur. Niphus Velliculam appellat, à vellicando. Gallis GAureilliez, vel Perceaureille. Germanis Orenmurm. Belgis Oremmetel. Anglis Eare-wig. Hadrianus Iunius, Fullonem esse existimat, quum tamen à Scarabei forma multùm differt. An haec Graecorum ὀρσοδάκνη? Sanè & ortus ratio, & morsus conspirant; nam & haec generatur in caulibus herbarum fistulosis (utpote pastinacae sylvestris, Angelicae, Ferulae) & in Brassica frequens conspicitur. Boreales Angli obscaeno nomine Twitch- ballock nominant, quasi Scortimordium vocaveris, vel ὀχοδάκνὴ; nam ubicunque rugosam plicatamque cutem invenerit, vel ore mordendo, vel cauda bifurca stringendo, maximum dolorem excitat; quod semel nobis pueris accidit (inquit Pennius.) In duas auriculariae species incidimus, utraque volucris erat, contra multorum opinionem. Nam si eas in loco aliquo tabulave inclusas, scyrpo huc & illuc repuleris (quod illustrissimus Knivettus Pennium docuit) expansis continuo alis, quae sub elytris conduntur, avolat. Sed diligenter cavendum, ne festuca aut Scyrpo duriùs prematur, aut vulneretur; tunc enim si velit maximè, avolare minimè possit. Vulgatior corpore spadiceo cernitur. Antennae, pedes, caudaque forficularia, flavescunt. Alteri (quae in Anglia rarior, & semel atque iterum duntaxat à nobis visa) vulgatiore major est, corpore nigricantiore! collum, Vargenteus quidam torques adornat: extrema elytra subpuniceum Rreferunt colorem; os forcipatum habet & flavum. In dorso utrinque juxta latera quinque maculae subflavae oriuntur, caudae furca brevis est & nigra, quâ versus caput sublatâ, per aërem irata provolat. Reperiuntur saepe in brassicis & ferulaceis arboribus, ulmique foliorum tuberculis. Ex vermibus in caulibus ortis generantur: pellem quotannis veterem exuunt, qua spoliatae niveae videntur. Sed cum aetate renascitur pristinoque Insectorum sostinoque colore imbuitur. Anglicae mulieres maximo eas odio habent ob garyophillati flores depastos, atque exesos, insidiasque struunt hoc modo: extimis areis bacillo in terram defixo ungulas bovinas, suillas, vel veteramenta cava supponunt, pannis vel stramine leviter infarcta: quae dum per noctem (pluviae vitandae animo & tegumenti causa) Forficulae intraverint, mane veteramentis subito ablatis atque excussis, magnus earum numerus excidit, atque ita pedibus contritae diem obeunt. Arnoldus (Breviar.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
