# Insectorum theatrum 194

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/194

Hujus & Manardum alibi in Epistolis mentionem fecisse arbitramur: unde Chatrab non esse Tipulam planè mihi persuadeo, sed aliam bestiolam ex Cantharorum aquaticorum specie minimam; quae fere semper irrequieto motu (ut in eorum historia diximus) huc illuc absque ordine super aquae superficiem movetur, ad levissimam fere aquae turbationem vel agitationem, fundum petens: Limo subinde sese abscondit, sed paulo post, pacatis fluctibus ad aquae superficiem iterum ascendit. Rarò solitaria est haec bestiola, sed multae simul eodem in loco varie discurrendo colludunt. Solebam aliquando magna cum animi delectatione istos parvos nigerrimos cum splendore Scarabeolos se mutuo vellicantes & quasi palestricam exercentes contemplari. Sed de his inter hydrocantharos pluribus egimus. De Gazae item Tipulis inter vermes aquaticos considerabimus. Ascaris vocabulum, quod Tipulam interpretantur, nihil ad nostram historiam illustrandam facit.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
