# Insectorum theatrum 196.1-4

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, 196.1 to 196.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/196.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/196.1

cap. 13. Hic Scorpius applicatus item suo vulneri medetur, ut caeteri: et si exusti nidor adalios Scorpios pervenerit, aedibus exigit. Generationem habet cum impennibus communem, de quibus secundo libro fusè agemus. Formica Latinis dicitur à ferendis micis, inquit Isidorus. Graeci μόρμηα μεμγαα, μύρμον, βορείακα, ὅρμικα & φόορμγγκα vocant; Hesichius atque Varinus. Hepraice Nemelah dicitur. Gallis Fourmis. Anglicè; Ant, Emit, Pisse mire. Hispanicè Hormiga. Italice Formica. Sclavonicè & Polonicè M raweneca. Illyricè, Mrowka. Belgicè Micre. Flandricè Labnets. Germanicè Omays. Omnes, eims. Est autem formicarum pars pennata, pars vero impennis. Pennatas (de quibus duntaxat agimus hoc in libro) Graecorum non nemo alius σεροὺς appellat. Aristoteli ἰππομύραηκες & ἱππες simpliciter lib. 1. De animalium partibus dicuntur. Equites Latinis, à summa (qua caeteras vincunt celeritate. Sunt autem gradarijs & impennibus, corpore, lacertisque majoribus, unde eas ni fallor, Plinius Herculanas dixit,) inter nigrum furvumque mediae: quatuor habent alas argento perlitas, externas majores & longiores toto corpore: internas autem duplo minores. De Indicis Equitibus quod scribam certi equidem nihil habeo. Fluctuant enim ipsi authores, & Recentiorum plurimi totam Indiam fere pedibus permensi, auriferas illas atque carnivoras non invenerunt; de quibus Megasthenes haec prodidit: Apud Dardas (inquit) formicae quaedam alatae reperiuntur vulpibus non minores: quas cum Auricleptae carnibus ferinis vesci intelligant, frustulatim eas sternunt secùs itinera, atque ita dum formicae in cibos sunt attentiores, quicquid auri interim eripuerint, illaesi auferunt. Onesicritus scribit se pelles earum vidisse quasi pantherinas. Liber De natura rerum inscriptus hamatis unguibus, alato corpore, rostro adunco, ita alitem describit, ut Gryphum non Formicam esse putares. Aethiopiam tales etiam alere legimus, apud Philostratum, qui formicas & in India Gryphos collocat; forma non omnino similes, sed fideles utrosque auri custodes & effossores. Indicae formicae cornua Erythris in aede Herculis fixa miraculo fuere, ut Plin. testatur, vel mentitur potius. Qui plura de ijs somnia voluerit, Herodorum, Arrianum, Tzetzem. Strabonem, Aelianum, Pliniumque legat, qui mendacijs ultro citroque acceptis & creditis, tantam habuerunt fidem, ut etiam pro veris ponere non erubescerent.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
