Latin
196.5 to 196.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 196.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed Indicis omissis, de Europaeis tantum agamus; quarum vitae institutum, pugnas, victorias, politiam, prudentiam, sagacitatem, parsimoniam, technas, frugalitatem, industriam, oeconomiam, charitatem, fidem, civilitatem, fortitudinem, ολοπνίαν hic ad hominum ruborem proquiponerem; nisi eadem in secundo libro, quando de Gradarijs agemus buscum naturam &Rempub. habent communem, repetere necessum esset Formicis Herculanis tritis adjecto sale &pipere, psora, lepra &lentigo sanatur. Plin. Oleum ex formicis alatis factum venerem stimulat ac auget. Weckerus. Denique quibuscunque morbis aliae formicae prosunt (prosunt autem, uti leges, permultis) in ijs sanandis aequas vel majores vires obtinent alatae. Agatharcides author est, à maris rubri incolis non multum distare Acridophagos, sive locustarum esores: quae quidem gens staturae alijs brevioris, aspectu macilens, ac supra modum nigra. Sub aequinoctium vernum, quando apud Italos Africi &Zephyri spirant, ex loco quodam incognito, ineffabilis magnarum locustarum multitudo vnà cum illis ventis ad ipsos provehitur, quae ab avibus volandi facultate parum, at corpore longè differunt.