# Insectorum theatrum 199

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/199

LIBRI DIVISIONE. Praefatio. Aedaleo qualicunque remigio evadimus jam tandem ex Equitum Alatorum castris; ubi si dicerem quot me aculeis Minorum gentium Insecta impetiverint, quàm aegrè cerebrum, dextram, oculos (dum singula accuratiùs secarem perpenderemque membra) affecerint, sane vulnera recensendo vel ipse deficerem vel quod absolvere cum animo institui meo, non efficerem. Quare quod strenui bellatores solent, calente adhuc ignotoque vulnere perrumpamus aciem utramque & melioribus ausis quantum per vires liceat superemus. Tu magne Deus qui felicissima ingenia in hac minimarum creaturarum synopsi attonita & perplexa reddis, vires concede: ut qua tua benignitate Equitatum instruxi, eadem pedestres & impennes has copias sic educam, ut tibi gloriam, reipub: literariae fructum, mihi vero nihil aliud quaesivisse videar, nisi ut operibus his tuis te invenirem. Age igitur Canicula impudens, qui Deum divinamque nescis virtutem: perfer, si potes, Phalangij aut Scorpij morsum, sustine sudorem scolopendrae: Erucam pineam deglutito: cum vermibus & lumbricis contendito: pediculos Herodes quantum quantum vales, feros negligito: Tandem senseris ne levissimae armaturae peditem hic merere, qui non tuas corporis animique copias dicto citiùs imminuat, Deique agnitionem ex ore tuo satis usque impuro, per ministerium horum eliciat. Sic igitur aciem educo; sic militem nomino. Impenni Multis pedibus incedunt; ut Erucae sphondili, Staphlini atque Iulorum gens. Octonis, ut Scorpius & Ara[ἔμποδα Pedaneus. torum alia Senis, ut Anthreni, Cicindela & Meloc faemina; vermes item lignarij, Arborei. Stirparij, Fructuarij, Escarij, Vestia. rij, Cubicularij, Humorarij. ἀποδο, ut Oripae, lumbrici, terrae intestina. (Senis natant pedibus, ut squilla, Scorpius palustris: Notonectus. Pedata quorum alia. Plurimis: ut Scolopendra Marina, & Squilla multipeda. Expedata; ut Hirudo, vermis Setarium.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
