# Insectorum theatrum 202-2

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/202-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/202-2

& antiquis purior poëta, haud eos ita tamen describit, ut Historiae satisfactum putemus. Sunt enim Seres Erucae glabrae, lacteae fere, ocellis piceis, ore (ut vides) forcipato praeditae. Ex ovis Papilionis niveae ortum ducunt, quae sensim in vermiculos crescentia, Seres Papilioni concolores proferunt: hoc enim (ne repetam) semel dici sufficiat, eundem esse fere semper Papilionis cum eruca sua colorem. Papilio ille Aureliam deserens quotquot ova posuerit, vel semina (si velis) oviformia: tot fiunt deinceps Seres, quas si calore fotas morique folijs saturatas charè habueris, mercedem esca & amore dignam, Sericum nempe vellus, repensurae sunt, Maio primum nascuntur; quo mense, alijsque insequentibus duobus, magnum foliorum vim devorant, atque inter Sedendum veluti sugentes labiant. Quum jam alimenti copia adoleuerint, habitiores factae telam ex se fingunt tenuissimam, aranei aemulam. Deinde frigorum impatientia, villis inhorrescere, & adversus hyemem tunicas sibi instaurare densas, pedum asperitate radentes folorum lanuginem in vellera: hanc postea cogunt subiguntque unguium carminatione, mox trahunt inter ramos; tenuant ceu pectine. Denique apprehensa hac tela corpus suum involuunt nido volubili. Tunc ab homine tolluntur, fictilibusque vasis & furfurum escâ nutriuntur; atque ita subnascuntur sui generis plumae, quibus vestiti ad alia pensa dimittuntur. Quae vero caepta sunt lanificia, humore lentescunt, mox in fila tenuantur junceo fuso; haec mulieres nonnullae torquendo in filum deducunt, deinde texunt. Prima texisse in Co insula Pamphila Latoi filia dicitur. Bombycas & in Co insula nasci tradit Plin. lib. 11. Cap. 23. cupressi, terebinthi, fraxini; quercus florem imbribus decussum terrae halitu animante. Hoc licet primum fuit mulierum inventum opus, non puduit nihilominus has vestes viros levitate usurpare, propter onera aestiva: in tantum à lorica gerenda discessere mores, ut oneri sint etiam vestes. Quò folia, quibus vescuntur, tenuia magis fuerint & mollia; eò filum Bombyces subtiliùs ducunt. Quare apud Seres Scythiae populum, vestimenta conficiuntur mollissima, quae serica nuncupantur, ut testatur Marcellinus lib. Hist. 23. In India item atque Aethiopia magnus eorum numerus & usus; unde ad Hispanos & Italos ad summum mortalium luxum delatae. Sane quoties myriadas aliquot Bombycum noctu diuque perpetim operantes & veluti sudantes, vix ad tres uncias Sericae vestis conficiendas sufficere videram, toties imortalium talium profusionem et luxum damnaram, qui vestimenta menta Serica & holoserica (regum olim insignia) coeno polluunt, & non pluris ac penulam laciniatam aut laceram faciunt: Ac si puderet eos rei honoratae quàm vilis esse observantiores, omnemque in profusionem animum collocarent.

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
