Latin
CAPVT
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 204
Unproofread scanNot analysed yet
Graecis haec Eruca τὴν dicitur, &βόμουξ: quod nomen ad Latinos usu manavit. Itali Bigatto? Hispani guasano della seda, Galli ver à soyc, Germani ein seyde Worm; Angli Silke worme appellant. Apud quos eo amore &pretio Serica vestis, ut lanam suam (Seres ipsos contra non vilem) regnique amplissimas &utilissimas merces despicatui habeant. Sed hanc illis malaciam aetas eripiet, ubi viderint suas in Italia pecunias ea tempestate coaceruari, cùm ijs vel ad proprios vel ad publicos usus per-opus habuerint. Illud pulchrum &observatione dignum; caput Bombycis caudam Papilionis in metamorphosi illa Aureliana constituere; caudam vero caput, quod in reliquis item Erucis omnibus in Aureliam versis contingit. CAP. II. De reliquis glabris Erucis. Eliquae omnes glabrae vel virescunt, vel flavescunt, vel rubescunt,