# Insectorum theatrum 204

Thomas Moffett, Insectorum theatrum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-moffett/insectorum-theatrum/204

Graecis haec Eruca τὴν dicitur, & βόμουξ: quod nomen ad Latinos usu manavit. Itali Bigatto? Hispani guasano della seda, Galli ver à soyc, Germani ein seyde Worm; Angli Silke worme appellant. Apud quos eo amore & pretio Serica vestis, ut lanam suam (Seres ipsos contra non vilem) regnique amplissimas & utilissimas merces despicatui habeant. Sed hanc illis malaciam aetas eripiet, ubi viderint suas in Italia pecunias ea tempestate coaceruari, cùm ijs vel ad proprios vel ad publicos usus per-opus habuerint. Illud pulchrum & observatione dignum; caput Bombycis caudam Papilionis in metamorphosi illa Aureliana constituere; caudam vero caput, quod in reliquis item Erucis omnibus in Aureliam versis contingit. CAP. II. De reliquis glabris Erucis. Eliquae omnes glabrae vel virescunt, vel flavescunt, vel rubescunt,

---

Thomas Moffett, Insectorum theatrum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Insectorum_theatrum.
