Latin
CAPVT
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 205
Unproofread scanNot analysed yet
Quarta Mespilaria minor est, undique virescens thecam cineream maculis nigerrimis conspersam sese recipiens. Quinta omnium minima, in arboribus (quercu praesertim) fila ducit, per quae descendit in itinerantium capita, vestesque &galeros illaqueat; notissimum aestate animalculum, &ubique obvium: rudi telâ sese Als eiuscularites implicat autumno ingruente, &rubro viridi theca inclusa, moritur hyeme: decem duntaxat pedibus donatur, ut superae omnes. Flavescentes dicimus, quae maximam partem flavent. Flava 3. Tales hae figurae repraesentant; quibus servatur quic quid à nigro liberum: id si pallidiori flavo infeceris, Icones habes depictas. Vivunt mollioribus folijs, praesertim tiliae. illi Vinula sequitur: elegans mehercules Eruca, &supra fidem speciosa: in salice eam invenimus avidè pascentem: labra atque os illi subflava, oculi anthraVinula. cini, frons purpurea, pedes extremumque corpus herbacei: cauda bifurcata ex vinaceo nigricans. Corpus universum veluti crassiore rubicundioreque vino intinctum; quod a collo per scapulas decussatim transiens ad caudam usque linea albissima, mirificè adornat. III Porcellus Eruca dictus, ex Fusce. 2. fusco nigricat, major praesertim; in minore quos vides orbiculos, albicant: trifolij palustris folijs frequenter insident, eaque mirâ celeritate devorant. Variae tres potissimum conspiciuntur. Primae fa Varia 10. cies caerulea, oculi nigerrimi; corporis cuticula caesia, nigris flavisque punctulis multum conspersa: in aureliam convertitur spadiceam, alba membranula vestitam, brassicas amat &genus universum naporum. Secunda caput pedes caudamque nigerrima obtinuit, cancelli quadrati flavi flavi sunt: intus quae pinguntur tessellae, strijs nigris glaucisque alternatim in longum ductis distinguuntur. Feniculum amat, anisumque atque cuminum.